Septum interventriculare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Septum interventriculare (cordis)
Cognitores
TA A12.1.00.013
Anatomia macroscopica
Cor humanum
Cor humanum, sectione apertum - inter ventriculos cordis invenitur septum interventriculare.
Cor embryonis
Cor embryonis, sectione apertum - septum incremento embryonis ineunte septum inferius vocitatur

Septum interventriculare (IVS), interdum etiam septum ventriculare, vel incremento embryonis ineunte septum inferius est paries, imprimis muscularis, inter ventriculos cordis, cavitates cordis inferiores. Septum functionum amborum ventriculorum et cordis in genere maximum momentum habet[1].

Inter atria cordis etiam obsidio septum interatriale invenitur. Cuius origo tamen septo interventriculari diversa est.

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Septum interventriculare, trianguli instar, directione obliqua, aliquid dextrorsum retrorsumque iacet, convexitatem exiguam versus ventriculum dextrum format. Margines eius ad externos sulcos interventriculares et anteriorem et posteriorem respondet. Pars septi inferior et maior musculosus est, tantum superior et minor membranaceus.

Clinice septum interventriculare in partes quattuor dividitur:

  • Septum interventriculare membranosum
  • Septum inditorum (I)
  • Septum editorum (O, quoniam Anglice outlet dicere solet)[2]
  • Septum trabeculare (T)

Partes I, O, T communiter etiam septum interventriculare musculosum dicuntur.

Providentia arterialis[recensere | fontem recensere]

Septi providentia arterialis non per vasa unicae arteria coronariae fit, sed per ramos et arteriae coronariae dextrae (ACD) et sinistrae (ACS):

Embryologia[recensere | fontem recensere]

Cardiogenesis cum incremento septi interventricularis

Initio duo tubuli endocardiales separati sunt (vide imaginem, die 20). Fusione amborum mox, iuxta diem 21, nexus inter partes dextras et sinistras oritur. In embryonibus incrementum septi interventricularis, pars cardiogenesis, ab sulco interventriculari sinistro[3] oritur, circiter ab die 28. Eodem tempore camerae cordis quattuor formant. Causis adhuc incognitis solum sulcus sinister, at non dexter, qui obliteratur, persistit. Ita fit, ut simul asymmetria inter ventriculum dextrum et ventriculum sinistrum crescat.

Morbi septi interventricularis[recensere | fontem recensere]

Defectum septi interventricularis est frequentia maxima cardiopathia congenitalis, malformatio cordis. In vitae cursu etiam alii morbi observantur.

Defectum septi interventricularis[recensere | fontem recensere]

Apertura partialis defectum septi interventricularis constituit, ita apertura hac coniunctione fluxum sanguinis inter ventriculos permittit, quod gradu graviore functionem cordis deminuat. Clausura ope operationis chirurgicae in hominibus cum symptomatibus gravioribus necessse est[4]. Hodie clausura aut per operationem cardiochirurgica aut per catheterem (catheteris Amplatzer dicti ope) perficitur[5]. Iniuriam operationis apertae est periculum hiati residualis, obsidionis atrioventricularis, syndromatis postpericardiotomiatici, et arrythmiarum cardialium.

Aneurysma septi membranacei[recensere | fontem recensere]

In syndromate Downii partes anterior et medialis valvulae tricuspidalis obliteratae apparent. Pro eo iam mature aneurysmata partis membranaceae septi quibusque aegrotorum observantur[6]. Si formatur, sanguinis fluxus ab ventriculo sinistro in ventriculum dextrum pressionis differentia causa exoriatur, denique constanter pressionem intra ventriculum dextrum augens. Suspicatur, ut incrementum aneurysmatis coniunctum sit cum retardatione operationis cardiochirurgici[7].

Hypertrophia lipomatosa[recensere | fontem recensere]

Rarius hypertrophia septi observantur. Hypertrophia lipomatosa tumorem textus adiposi constituit[8].

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kaul S. (Sep 1986). "The interventricular septum in health and disease". American heart journal 112 (3): 568-81 
  2. Van den Hoff M. J. B., Wessels A. (Nov 2020). "Muscularization of the Mesenchymal Outlet Septum during Cardiac Development". Journal of cardiovascular development and disease 7 (4): 51 
  3. Meredith M. A., Hutchins G. M., Moore G. W. (Iul 1979). "Role of the left interventricular sulcus in formation of interventricular septum and crista supraventricularis in normal human cardiogenesis". The anatomical record 194 (3): 417-28 
  4. Morray B. H. (Ian 2019). "Ventricular Septal Defect Closure Devices, Techniques, and Outcomes". Interventional cardiology clinics 8 (1): 1-10 
  5. Pedra C. A. C., Pedra S. R. F. (Mar 2004). "Transcatheter closure of perimembranous ventricular septal defects". Expert review of cardiovascular therapy 2 (2): 253-64 
  6. Rosenquist G. C., Sweeney L. J., McAllister H. A. (Oct 1975). "Relationships of the tricuspid valve to the membranous ventricular septum in Down's syndrome without endocardial cushion defect: study of 28 specimens, 14 with a ventricular septal defect". American heart journal 90 (4): 458-62 
  7. Miyake T., Shinohara T., et al. (Iul-Aug 2004). "Aneurysm of the ventricular membranous septum: serial echocardiographic studies". Pediatric cardiology 25 (4): 385-9 
  8. Vaidya Y. P., Green G. R. (Iul 2020). "Lipomatous hypertrophy of the interventricular septum". Journal of cardiac surgery 35 (7): 1740-2 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • merriam-webster.com: Definitio septi interventricularis (Anglice)