Septem dormientes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iuvenes septem in spelunca dormientes. Menologium Basilii II[en] (Bibliotheca Apostolica Vaticana MS. Vat. gr. 1613 p. 133)

Septem dormientes sunt grex septem iuvenum Ephesi natorum temporibus imperatorum Romanorum; ne in persecutione Christianorum idola venerari cogerentur, in specu se abdiderunt et post saecula vivi reperti sunt. In Ecclesia Catholica sancti habentur.

De legenda[recensere | fontem recensere]

Anno 251 anno Decius persecutionem indictam scrutaturus Ephesum itineratus est. Ibi tot Christiani, qui timore permoti se occultaverant, investigati et supplicio affecti sunt, ut sub pondere cadaverum coacervatorum moenia iam irruere inciperent. Septem autem nobilibus e turba famulorum Decii, ut erant aetate iuvenili, imperator facultatem se ad deos veteres convertendi dedit. Nomina eorum, ut in Legenda Aurea Iacobi de Voragine traditur, erant Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion, Constantinus. Illi autem consilium ceperunt, ut in specu quodam delitescerent in fide sua fideliter manentes. Illinc ergo unum e grege in urbem miserunt, ut cibaria necessaria emeret. Qui ex urbe rursus fugere coactus infecta re ad sodales revertit. Postquam cum omnium comploratione cibum suum tenuem comederunt, deum orantes, ut sese contra iram persecutorum tutaretur, animasque suas deo commendantes demum indormiverunt. Decius de fuga certior factus eos vivos putans ostium speluncae lapidibus iussit occludi.

Septem dormientes. Passionale Albaugiense saec. XII exeuntis (Codex Bodmeriana 127 f. 125v)

Cum duobus saeculis post, imperatore Theodosio II regnante, rustici eos lapides, quibus ad stabulum erigendum sibi opus esset, ab ingressu specus illius deprompsissent, hi septem dei gratia ad vitam rursus experrecti sunt. Unam solam noctem credentes se perdormivisse, ad famem depellendam Malchum, ut panem emeret, denuo in urbem miserunt. Qui cum nummum imperatoris Decii porrexisset, ut fraudator statim ad episcopum et magistratus deductus est. Cum coram eis rem revelavisset, episcopus arcessito imperatore una cum populo frequente specum adiit. Ibi valde mirati deo pro tanto miraculo gratias egerunt. Id enim signum iudicaverunt resurrectionis mortuorum, quam negantes illis temporibus haeretici quidam in publicum prodierant. Illi septem autem tunc somno consopiti sempiterno placide obdormiverunt.

Iuvenes septem in spelunca inclusi. Iacobus de Voragine, La legende des sains (versio Francogallica Ioannis Belet). Bibliotheca Nationalis Francica MS. français 185 f. 234v

De his iuvenibus traditur multis narrationibus variis et perantiquis, quarum apud Christianos notissima in Legenda Aurea reperitur. Sed etiam in religione Islamica hi septem creduntur testes graves resurrectionis mortuorum. Hae fabulae et christianae et islamicae multis rebus inter se differunt, velut de numero nominibusque iuvenum et de spatio in spelunca peracto. Ipsa autem fabula de somno magico miraque expergefactione aliquanto vetustior esse putatur, fortasse iam temporibus praechristianis simili modo narrata erant.

De veneratione[recensere | fontem recensere]

Dies feriae septem sanctorum apud Christianos ritus Latini solito 27 Iunii, apud Christianos Byzantinos 23 Octobris est. Invocantur a laborantibus febri et insomnia, etiam a nautis.

Ex antiquitate et medio aevo multae picturae horum iuvenum exstant. Musulmanis sunt etiam nonnulla delubra illorum septem veneratione et peregrinatione digna - verisimiliter quia de certo speluncae loco nihil habent traditum - inter quae illud temporibus Mahometi in urbe Petra aedificatum excellit. Contra in mundo christiano ecclesiae eis dedicatae rarissime inveniuntur: una Ephesi apud specum, in Europa omnino duae. Altera est ecclesiola septem sanctorum (Francogallice Sept-Saints) apud Le Vieux-Marché in Armorica sita, altera ecclesia septem dormientium (Theodisce Siebenschläferkirche) in vico Rotthof, pertinente ad commune Ruhstorf an der Rott dioeceseos Passaviensis in Bavaria inferiore. Hic ab aetate barocca cultus septem dormientium patronos primitivos dictae ecclesiae, sanctos Petrum et Paulum, paene neglectos reddiderunt.

Scripta et artificiose facta[recensere | fontem recensere]

De ecclesia in Rotthof[recensere | fontem recensere]

Haec ecclesia duabus de causis memoratu digna est. Primo, cum historiae huius regionis coniuncta sint duo fragmenta superiora lapidum sepulcralium temporum provinciae Romanae Noricae, infixa in exterius latus ecclesiae meridionale. Ostentant septem imagines mortuorum (quattuor unum, alterum tres), qui antiquitus illi septem sancti habiti sunt. Secundo, quia in ara capitali hi sancti iuvenes non picturis, sed arte plastica ficti collocati sunt. Sculptores Ioannes Baptista Modler et filii anno 1758 specum apertum marmore gypsoplastico (theodisce Stuckmarmor) factum invenerunt similem scenae theatrali, in qua signa illorum septem ficticia in saxis quiescentium et modo expergiscentium statuerunt. Ex eadem materia ficti quasi eo ipso puncto temporis oculis offeruntur, cum in spelunca inventi sunt: candidi et illustrati luce per vitra helvola et rubentia incidente. Quod artificium periti talium rerum inter optimas deformationes huius turmae numerant.

Alia[recensere | fontem recensere]

  • Oratorium Die Siebenschläfer a Carolo Loewe ad verba Ludovici Giesebrecht compositum
  • Carmen paenultimum seriei Der west-östliche Divan a Goethio conscriptae, Siebenschläfer intitulatum, legendam horum septem repetit accurate secundum traditionem islamicam (ut ne canicula quidem eorum nomine Qitmir omittatur). Carmine insequente inscripto Gute Nacht! (latine bona nox!) poeta hanc seriem finivit.

Fontes antiquiores[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • LThK: Lexikon für Theologie und Kirche s. v. "Siebenschläfer"
  • Georgius Dehio, Handbuch der deutschen Kunstdenkmäler, Bayern II: Niederbayern, pp. 622-624 . ISBN 3-422-03007-7
  • Oswin Rutz, Die Siebenschläferkirche in Rotthof. 2006.