Jump to content

Sempronia (Aemiliani Africani uxor)

E Vicipaedia

Sempronia (nata circa 170 a.C.n., mortua post 101 a.C.n.) fuit filia consulis anni 177 a.C.n. Tiberi Semproni Gracchi et Corneliae Scipionis Africani filiae eademque soror maior natu Gracchorum Tiberii et Gai. Circa 150 a.C.n. iam Scipioni Aemiliano Africano nupserat cui liberos non peperit.

Cum foedo vultu et sterilis haberetur fama erat nec amare maritum nec ab eo amari. Quibus de causis et quia maritus Aemilianus fratrum consiliis de agris dividentis obstabat occulti sceleris in suspicionem venit postquam ille anno 129 a.C.n. incerta de causa subito mortuus in cubiculo inventus est[1]. Quamquam enim primo mors naturalis visa est nec ulla quaestio decreta est[2] postea saevientibus inimicitiis et dissensionibus de republica optimates rumores sinistros spargere coeperunt qui non tantum Semproniam sed etiam matrem Corneliam turpabant. Illi rumores in Titi Livii historiam transierunt.

Econtra quia anno 101 a.C.n. Lucium Equitium popularem et seditiosum virum humili quidem loco natum sed Tiberii Gracchi filium esse sese iactantem in Foro agnoscere recusarat atque reppulerat magnificis verbis laudabatur a Valerio Maximo[3] qui semper optimatibus benignos scriptores sequebatur.

  1. Appianus, Bell. civ. I.20. Titus Livius, Periocha 59. Orosius V.10.10.
  2. Cicero, Pro Milone VII.16. Velleius Paterculus II.4.6. Titus Livius, Periocha 59. Plutarchus, C. Grac. X.4.
  3. III.8.6ː te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemiliani, ... quia ab tribuno plebei producta ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]