Semper aliquid novi affert Africa

E Vicipaedia
Aliquid novi: Giraffa camelopardalis

"Semper aliquid novi affert Africa"[1] est versio Latina adagii quod Graece saeculo IV a.C.n. relatum est.

Adagium Graecum[recensere | fontem recensere]

Scriptores Graeci duo hanc locutionem tanquam proverbium saeculo IV nobis transmittunt: originem anteriorem nescimus. Anaxilas enim comicus in fabula Hyacintho, apud Athenaei Deipnosophistas citato, haec: ἡ μουσικὴ δ´ ὥσπερ Λιβύη, πρὸς τῶν θεῶν, αἰεί τι καινὸν κατ´ ἐνιαυτὸν τίκτει θηρίον ("Musica, ita me dii ament, ut Libya est, Novam semper feram quotannis parit").[2] Eodem aevo Aristoteles in Historia animalium haec: καὶ λέγεται δέ τις παροιμία, ὅτι ἀεὶ Λιβύη φέρει τι καινόν ("Et proverbium circumfertur semper aliquid novi afferre Africam").[3] Aristoteles eandem fere rem in libro De generatione animalium aliis verbis repetivit.

Versio Latina[recensere | fontem recensere]

Latine primus Plinius maior rettulit his verbis: "... unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre."[4]

Recentius Polydorus Vergilius in libello Proverbiorum anno 1498 "Semper aliquid novi affert Affrica" (sic) e Plinio repetivit, oratione obliqua in directam conversa.[1] Post duos annos Erasmus in Adagiorum collectanea (Lutetiae, 1500) enumeravit, his verbis: "Semper Africa novi aliquid apportat".[5]

Versio recens Ex Africa semper aliquid novi primum fortasse a K. F. W. Wander in opere cuius titulus est Deutsches Sprichwörter-Lexikon anno 1863 divulgata est.[6]

Versio Francogallica[recensere | fontem recensere]

Rabelaesus idem proverbium Francogallice convertit in fabula Gargantua. In editione prima anno 1534 divulgata sic legitur: ... comme assez sçavez que Africque aporte tousjours quelque chose de nouveau.[7]

Usus recentior[recensere | fontem recensere]

Karen Blixen scriptrix Danica anno 1915, ex Africa Orientali Germanica nuper reversa, poëma titulo Ex Africa composuit, adagio Latino iam bene cognito alludens.[8] Qua re inspiratus editor Anglicus operis eius celebrioris (quod Danice Den afrikanske farm appellaverat) Out of Africa anno 1937 intitulavit. Pellicula recentius ex hoc opere accommodata eundem titulum habet.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Polydorus Vergilius, Proverbiorum libellus [1498] (quaere "Affrica" in editione 1503 apud Google Books) (taliter 1506)
  2. Anaxilas, Hyacinthus fr. 27 (R. Kassel, C. Austin, edd., Poetae comici Graeci vol. 2 [1991] p. 292) apud Athenaei Deipnosophistas 623e; Versio Graeca Dalechampii
  3. Aristoteles, Historia animalium 606b20 (lib. 8 cap. 28); versio Latina Scaligeri
  4. Plinius, Naturalis historia 8.42
  5. Desiderius Erasmus Roterodamus, Adagia (1508)
  6. K. F. W. Wander, Deutsches Sprichwörter-Lexikon (Lipsiae, 1863-1868) vol. 1 p. 43
  7. Franciscus Rabelaesus, Gargantua cap. 15
  8. Osceola (i.e. Karen Blixen), "Ex Africa" in Tilskueren (1925)
  9. Sophie Wennerscheid, "Karen Blixen, Out of Africa (1937)" in Martina Wagner-Egelhaaf, ed., Handbook of Autobiography / Autofiction (Berolini: De Gruyter, 2019) pp. 1794-1805 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harvey M. Feinberg, Joseph B. Solodow, "Out of Africa" in Journal of African History vol. 43 (2002) pp. 255-261 JSTOR
  • Italo Ronca, "Ex Africa semper aliquid noui: The ever surprising vicissitudes of a pre-Aristotelian proverb" in Latomus vol. 53 (1994) pp. 570-593 JSTOR
  • A. V. van Stekelenburg, "Ex Africa semper aliquid novi: a proverb's pedigree" in Akroterion vol. 33 (1988) pp. 114-120; eadem res alibi