Seminarium Sanctorum Petri et Pauli (Timora Orientalis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Seminarium Sanctorum Petri et Pauli est seminarium catholicum in vico Fatumeta nomine situm, in Timoria Orientali et accuratius in territorio dioecesis Diliensis. Civitatis huius est unicum seminarium maius. In eo et Lusitane et Tetumice scholae habentur. Aedes eius, inter tumultus Timorienses anni 2006, vim passae sunt. Anno 2010 plus quam octoginta discipuli numerabantur.

Seminarium Sanctorum Petri et Pauli constitutum est ut, post independentiam adeptam, in patria sua -neque iam in Indonesia, quam ingredi secure non poterant- discipuli Timorienses se ad sacerdotium pararent.

Postquam Timoria Orientalis sui iuris facta est, iam accidit ut rector Seminarii Sanctorum Petri et Pauli episcopus nominaretur, presbyter scilicet Albertus Ricardus da Silva, qui antistes dioecesis Diliensis anno 2004 factus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]