Seminarium Allen Hall

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Allen Hall est seminarium catholicum Londinii, in capite Britanniarum Regni -accuratius in urbis regione vulgo Kensington et Chelsea appellata-, situm et unicum quidem est seminarium Provinciae Ecclesiasticae Vestmonasteriensis. Positum est in area, in qua sancti Thomae Mori domus olim stetit, nomenque partim traxit a cardinale Gulielmo Allen, qui seminarium Anglicum Duaci, in urbe Franciae, anno 1568 condiderat, cum catholici in Anglia persecutiones paterentur.

Priusquam Archidioecesis Vestmonasteriensis futuras Seminarii Allen Hall aedes anno 1975 emeret, mulieres sanctimoniales cuiusdam congregationis religiosae Francogallicae eas habitaverunt.