Seditio 17 Iunii 1953

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Seditio 17 Iunii 1953 facta est ab opificibus in Germania orientali. Prius regnantes quaestum opificum deminuerant et munera praestanda auxerant. Ad hoc repulsendum operarii opera stiterunt et maiorem quaestum postulaverunt. Etiam postulabant ut munera praestanda deminuerentur.

Regnantibus ea res valde molesta erat quia rem publicam democraticam Germanicam rem publicam opificum atque agricolarum esse contendebant. Nunc autem ipsi mediastini [1] insurgebant.

Seditio a magistratu Germanico orientali cum auxilio occupatorum Russicorum qui milites cum autocinetis cataphractis in operarios insurgentes miserunt postremo debellata est multis operariis necatis.

In Germania occidentali dies 17us mensis Iunii usque ad unificationem Germanicam dies sollemnis erat. Tum dies 3us mensis Octobris ut dies quo Germania iterum coniuncta est celebratur et dies sollemnis factus est. Dies 17us Iunii adhuc dies memoriae est.

Nota[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]