Urgellum

E Vicipaedia
(Redirectum de Sedes Urgelli)
Salire ad: navigationem, quaerere
Aspectus in Sedem Urgelli

Urgellum[1] seu Sedes Urgelli[2] (Lingua Catalana: La Seu d’Urgell [lə ˈsɛw ðuɾˈʒeʎ]) est urbs in Catalaunia septentrionali sita. Urbs in montibus Pyrenaeis prope civitatem Andorram iacet. Caput est Commarcae Urgellii Superioris in Ilerda provincia. Urbs 12468 incolarum (die 1 Ianuarii 2013) 691 m supra maris aequor sita areae est 15.44 km². Flumen Segre urbem transfluit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs anno 195 a.C.n. nomine Orgellia a Romanis condita est.[3]. Iam anno 527 fuit sedes episcopalis. Medio Aevo Sedes Urgelli fuit caput comitatus Urgellensis. Episcopus Felix Urgellensis haeresim Adoptianismi secutus est, quare Sedes Urgelli (nomine Orgellis) in litteris synodi anno 794 Ratisbonae habitae memoratur.[4]

Sedes Urgelli est sedes Dioecesis Urgellensis. Episcopus Urgellensis usque ad hunc diem una cum praeside rei publicae Francicae (ut Comitis Fuxii successor) est dominus Andorrae civitatis finitimae.

Alia nomina Latina[recensere | fontem recensere]

Civitas Orgellia, Orgellis, Sedes Urgellensis, Orgellum, Urgellum, Urgellitana sedes[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Urgellum": (vide p. 311 apud Google Books) (vide synopsin (ad finem) p. 60 apud Google Books) (vide p. 319 apud Google Books)
  2. enciclopèdia.cat sub voce La Seu d'Urgell.
  3. enciclopèdia.cat sub voce La Seu d'Urgell.
  4. Eginhardus in Annalibus ad annum 792 in PL, vol. 104: Orgellis est civitas in Pyrenaei montis jugo sita; cuius episcopus nomine Felix ....
  5. lookingformaps.com

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sedem Urgellensem spectant.