Second Foundation

E Vicipaedia

Second Foundation, quod verbum Anglicum Latine reddi potest De opere fundato altero, titulus est tertii eorum librorum quibus Isaac Asimov de imperio Galactico et de operibus ut dicuntur fundatis narravit. Hic liber et Mythistoria rerum futurarum primum editus est anno 1953 typis “Gnome Press”.

De Mulo quaerenti[recensere | fontem recensere]

In prima parte libri narratur quomodo ille homo cuius gena casu naturali ita mutata sunt, ut mentes hominum ita formare possit ut fidissimi eius partium asseclae fiant, Mulus vocatus opere fundato primo devicto illud alterum opus fundatum adhuc liberum in Galaxia quaerit ut expugnet. Mulus enim ope suarum virium supernaturalium dominus Galaxiae fieri vult.

Cum operis fundati primi sodales scientias rerum technicarum et naturalium, tum orator ut dicitur princeps alterius operis fundati et eius collegae scientias psychologicas et sociologicas excoluerunt. Ita ipsi Mulo similes vires mentales habent. Mentem unius ex collegis suis ita mutant ut ille prorsus persuadeatur opus fundatum alterum situm esse in quoddam planeta in Galaxia. Ita in Mulum pugnans acriter illum locum celare conatur. Denique autem a mulo devictus est et mens eius crudeliter examinatus. Postremo eum locum operis fundati alterius Mulo prodit quem verum esse seipse putat. Mulus nescit mentem sodalis operis fundati alterius ab eius collegis mutatum fuisse et sic deceptus falsum locum destruere velit. Orator princeps alterius fundati operis apparet et Mulum certiorem facit eum deceptum et ergo devictum esse. “Nunc video” Mulus inquit cum desperatus et exasperatus se victum esse videt. «Nunc vides» respondet orator et hoc temporis momento mentem Muli omnis desperati et exasperati ita mutat ut ille non iam videat. «Et nunc non vides» orator inquit. Ex hoc tempore Mulus ut adhuc imperii magni imperator de opere fundato altero non iam cogitat.

De sodalibus operis fundati primi quaerentibus[recensere | fontem recensere]

Operi fundato alteri et consilio Harii Seldon duo adhuc pericula exstant. Primum sodales primi operis fundati Mulo devicto viderunt opus fundatum alterum non modo aliquo loco “in opposita parte Galaxiae” esse, ut olim conditor utriusque operis Hari Seldon dixit, sed re vera rebus Galacticis intervenire. Alii primi operis fundati putent nunc semper se ab opere fundato altero protectum iri et quam ob rem ignavi fiant. Alii autem opus fundatum alterum debellare volunt ut ipsi omnem Galaxiam sine aemulo regnent. Iam Harii Seldon consilio interveniunt et ipsi scientias psychologicas atque mentales excolere incipiunt. Machinam inveniunt qua mentes, si mutatae sint, inveniri possunt. Illi nunc opus fundatum alterum quaerunt ut debellent.

Sodales autem operis fundati alterius sacrificium faciunt quinquaginta suorum in rebus agentium qui omnes in planeta Termino, in capite operis fundati primi, collocati erant. Nam machina sua sodales primi operis fundati alterius agentes primum inveniunt, tum interficiunt, deinde putant se alterum opus devicisse. Etiam quaestio antiqua de alterius operis fundati situ persoluta esse videtur. Terminus planeta in circulo marginali Galaxiae locatus est et in circulo aut opposita pars non definitur aut quisque locus sibimet ipsi oppositus locus est. Si partem Termino oppositam quaerens a Termino profectus Galaxiae marginem sequens iter facis denique iterum ad Terminum revertis. Quinquaginta agentibus in rebus operis fundati alterius in Termino planeta inventis interfectisque alterum opus prorsus annihilatum esse putatur.

Ita sodales operis fundati primi iterum agunt tamquam soli in Galaxia essent sine operis fundati alterius praesidio. Naturaliter ut ita dicam agunt, id est, secundum leges psychohistoriae illius scientiae sociologicae, quam Hari Seldon mathematicus olim invenit. Omnia ergo ad viam rectam eius consilii, quod Hari Seldon elaboraverat, reducta sunt.

Sed reverane locum alterius operis fundati invenerunt?

Prima pars fabulae primum mense Ianuario anni 1948 titulo Now you see it... - “Nunc vides…”, altera pars mensibus Decembri et Ianuario annorum 1949 et 1950 titulo ...and now you don't - “…et nunc non” ambo edita in serie fasciculorum sunt in quibus de rebus futuris narratum erat et qui Astounding Science Fiction inscripti erant.

Isaaci Asimovii tres libri de opere fundato Galactico
Galaxis
Galaxis

Foundation (De opere fundato) • Foundation and Empire (De opere fundato et imperio Galactico) • Second Foundation (De altero opere fundato)