Scriptura Iaponica

E Vicipaedia
(Redirectum de Scriptum Iaponicum)

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Scriptura Iaponica consistit in logogrammatibus ex Sinis importatis (kanji dictis, Iaponice 漢字, 'litterae Sinicae'), et scriptis syllabariis, illo complexiori (hiragana dicto, Iaponice 平仮名 'abecedarium planum'), illoque simpliciori (katakana dicto, Iaponice 片仮名 'abecedarium unilaterale'?). Etiam in usu est abecedarium Latinum (Rōmaji dictum, Iaponice ローマ字 'litterae Romanae').

Modus scribendi[recensere | fontem recensere]

Iaponici, ut multi populi Asiae Orientali, sententiam in dextra tabulae parte scribere et legere incipiunt. Sententia tunc ad perpendiculum perducitur. Igitur nimirum libri et documenta Iaponica "prave"? ligantur. Quod problema? saepius in mangis offendit. Qui libros edendos curant quondam imagines in speculo vertuntur, quod sane quibusdam lectoribus infensum videtur. Vocabula usitate a spatiis non separantur et in fine tabulae dividuntur, integritate verbi non obstante. Occidentalis autem scribendi modus et in textibus Iaponicis inveni potest, saepissime in scriptore qui abecedario Romano utitur.

Vide etiam paragraphum Furigana subtus.

Tabulae litterarum hiragana katakanaque[recensere | fontem recensere]

Tabula quinquaginta sonorum[recensere | fontem recensere]

Quomodo litterae hiragana scribantur

Tabula syllabarum fundamentalium in inscriptionibus saepissime inventarum (dicta gojūon, Iaponice 五十音 'quinquaginta soni').

Litterae hiragana usum habent in extensione verborum (話 'eloquium', 話す 'loqui' vel 'loquor', 話した 'locutum esse' vel 'loquebar') aut in scribendo verborum pro quibus non est littera kanji. Litterae hiragana etiam sunt primum scriptum quod discipuli Iaponici discunt et quibus libelli pro pueris scribuntur. Quae litterae ut formae simplices litterarum kanji crebrarum creatae sunt. Litteris katakana imprimis verba et nomina extranea scribuntur (nomen Gaius Iulius Caesar scribitur ガイウス・ユリウス・カエサル) et verba Iaponica dialecti (e.g. サイコ saiko 'egregius' in lingua iuventum). Litterae katakana ut litterae pro libris feminarum creatae sunt.

C. Transscriptio sec. Hepburn Hiragana Katakana
a i u e o
K ka ki ku ke ko
S sa shi su se so
T ta chi tsu te to
N na ni nu ne no
H ha*** hi fu* he ho は*** ふ* フ*
M ma mi mu me mo
Y ya yu yo
R ra ri ru re ro
W wa (w)i** (w)e** (w)o** (ゐ)** (ゑ)** を** (ヰ)** (ヱ)** ヲ**
Ń n

(*) Ad eum sonum exprimendum claude labia et exspira aerem.

(**) Eae litterae non adsunt in usu cotidiano moderno. Evanescunt post annum 1945 praeter "wo" tantum in accusativo.

(***) Ea littera etiam dici potest "wa" cum indicator sententiae subiecti.

Litterae induratae et immollitae[recensere | fontem recensere]

Quaedam litterae duabus lineolis (゛,? dictis ten ten, dakuten, vel nigori) indurari aut circulo (゜,? dicto handakuten vel maru) immoliri possunt ad sonos alteros creandos.

C. Transscriptio sec. Hepburn) Hiragana Katakana
G ga gi gu ge go
Z za ji zu ze zo
D da ji zu de do
B ba bi bu be bo
P pa pi pu pe po

Litterae fractae[recensere | fontem recensere]

C. Transscriptio sec. Hepburn) Hiragana Katakana
- ya yu yo
K(i) kya kyu kyo きゃ きゅ きょ キャ キュ キョ
S(i) sha shu sho しゃ しゅ しょ シャ シュ ショ
T(i) cha chu cho ちゃ ちゅ ちょ チャ チュ チョ
N(i) nya nyu nyo にゃ にゅ にょ ニャ ニュ ニョ
H(i) hya hyu hyo ひゃ ひゅ ひょ ヒャ ヒュ ヒョ
M(i) mya myu myo みゃ みゅ みょ ミャ ミュ ミョ
R(i) rya ryu ryo りゃ りゅ りょ リャ リュ リョ
G(i) gya gyu gyo ぎゃ ぎゅ ぎょ ギャ ギュ ギョ
Z(i) ja ju jo じゃ じゅ じょ ジャ ジュ ジョ
D(i) ja ju jo ぢゃ ぢゅ ぢょ ヂャ ヂュ ヂョ
B(i) bya byu byo びゃ びゅ びょ ビャ ビュ ビョ
P(i) pya pyu pyo ぴゃ ぴゅ ぴょ ピャ ピュ ピョ

Litterae katakana extensae[recensere | fontem recensere]

Litteris Katakana soni in lingua Iaponica non exsistentes, sed in verbis linguae alienae inventi creare possunt.

C. Transscriptio sec. Hepburn Katakana
a i u e o
I ye イェ
U wi we wo ウィ ウェ ウォ
V(u) va vi vu ve vo ヴァ ヴィ ヴェ ヴォ
S(u) si スィ
Z(u) zi ズィ
S(i) she シェ
Z(i) je ジェ
T(i) che チェ
T(e)/T(o) ti tu ティ トゥ
D(e)/D(o) di du ディ ドゥ
T(u) tsa tsi tse tso ツァ ツィ ツェ ツォ
H(u) fa fi fe fo ファ フィ フェ フォ
S(y) syu     スュ
Z(y) zyu ズュ
T(y) tyu テュ
D(y) dyu デュ
F(y) fyu fyo フュ フョ

Index litterarum kanji selectarum[recensere | fontem recensere]

Litterae kanji plerumque fundamentum verbi faciunt. Tam numerosa sunt ut in pagina unica tabula omnium creari non potest. Iaponici anno 1850 litteris kanji cotidiane utuntur.

Cuique litterae kanji sunt duo modi legendi, dicti onyomi (音読み 'modus legendi soni') aut on et kunyomi (訓読み 'modus legendi instructionis') aut kun. Modus on est sonus litterae ex lingua Sinica in antiquo importatus (igitur saepe non sonus litterae in Sinica hodierna). Modus kun est sonus litterae Iaponicus. Modus on plerumque in combinationibus litterae, modus kun e contrario littera sola usum habet.

Hic sunt quaedam exempla.

Littera Translitteratio On / Kun Significatio Littera Translitteratio On / Kun Significatio
bi / - pulchritudo ai / - amor
fu / chichi pater bo / haha mater
jō / musume puella, filia nichi / hi dies
boku / ki arbor ryoku / chikara vis
yō / hi sol shin / kami Deus

Furigana[recensere | fontem recensere]

Furigana (Iaponice 振り仮名 'litterae aspectus') sunt litterae hiragana paulae quae praeter litteras kanji positae earum expressionem explicant. Hoc factum est litteris kanji insolitis ut lector sciat quomodo eas exprimat.



aut modo scribendi occidentali
えい こく

Sic lector potest cognoscere verbum Iaponicum pro Anglia ut eikoku exprimendum esse.

Litterae perversitatis[recensere | fontem recensere]

Littera hentaigana ro (forma solita est ろ), forma litterae kanji 路.

Hentaigana (Iaponice 変体仮名 'litterae perversitatis', verbi 変態 hentai 'perversus' simile sonat) sunt veteres litterarum formae, quas pauci Iaponici legere possunt.