Scribonius Largus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Scribonius Largus, discipulus Auli Cornelii Celsi et socius Gaii Iulii Callisti, fuit medicus qui saeculo primo iuxta imperatorem Claudium officium tenuit eumque et in expeditione Britannica anno 43 secutus est.[1] Opus eius Compositiones circa annum 48 scriptum est.

In epistula dedicatoria huius operis, C. Iulio Callisto missa, antiquissima Iusiurandi Hippocratici versio reperitur: "Hippocrates, conditor nostrae professionis, initia disciplinae ab iureiurando tradidit, in quo sanctum est, ne praegnati quidem medicamentum, quo conceptum excutitur, aut detur aut demonstretur a quoquam medico, longe praeformans animos discentium ad humanitatem".[2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scribonius Largus, Compositiones 163
  2. Scribonius Largus, Compositiones praefatio

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Compositiones (editio anni 1563) (Latine)
  • Compositiones (textus imperfectus) (Latine)