Scottus Hahn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Scottus Hahn (natus 28 Octobris, 1957) est theologus Americanus, Bibliarum peritus et apologista Catholicus, qui theologiam in Universitate Franciscana apud Steubenville docet.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Hahn gradum Baccalaureatus a Collegio Grove City, Pennsylvaniae accepit, maiorem triplicem, magna cum laude in theologia, oeconomia et philosophia. Gradum magistratus Divinitatis, summa cum laude, a Seminario Gordon Conwell accepit in 1982. Maio 1995 Doctoratu ditatus est theologiae systematicae ab Universitate Marquette.

Conversio[recensere | fontem recensere]

Quondam clericus Ecclesiae Presbyterianae, Hahn se convertit a religione Calvinistica ad Catholicismum anno 1986.