Jump to content

Schriesheimium

E Vicipaedia
(Redirectum de Schriesheim)
Schriesheimium: despectus in urbem

Schriesheimium[1] sive Schrieshemium[2] (Theodisce Schriesheim) est oppidum et commune Badense-Virtembergense circiter 15'000 incolarum (anno MMXIX) qui in regione metropolitana Rheni et Nicri situs est. Strahlenburg arx est castrum supra oppidum editum. [3]

Nomina medii aevi Scriezesheim, Scrizesheim sive Scrizzesheim erant.

Schriesheimium primum anno domini DCCLXIV tabulis Elwacensis monasterii et anno DCCLXVI tabulis Laureshamensis monasterii probatus est.

In medio aevo Schriesheimium ius civitatis habebat sed anno domini MCDLXX ius perdidit et non recuperatum fuit usque in annum MCMLXIV.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Schriesheimium spectant.
  1. Vide Caroli Ludovici Tolneri Historia Palatina, ubi dicitur "(...) Schriesheimium oppidum (...)".
  2. Vide Marchivum, ubi dicitur "(...) & aliis arboretis tecto: Lobodunum, Schrieshemium,. Weinhemium, Starckenburgium (...)".
  3. Miscella historiae palatinae, cum maxime vero Bipontinae inservientia, Francofurti ad Moenum, anno MDCCXXV, pagina 61.
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!