Schola puerularum (Arnstadium)

E Vicipaedia
Pristina puellarum schola
Domnus Lämpel, organista et magister, in pariete: allusio facta de prisco cauponae nomine "Der Musikus"

Ludi puerularum pristini (Theodisce: Alte Mägdleinschule) inveniuntur Arnstadii haud procul ab Ecclesia Bachiana et curia media in urbe siti.

Ab anno 1582 usque ad ineuns saeculum XIX aedificium schola erat. Postea hic erant diversae tabernae venaliciae, tempore Reipublicae sic dictae democraticae Germanicae vel pantopolium catenae Konsum.

Cauponae[recensere | fontem recensere]

Post mutationes politicas anni 1990 plures annos hoc in loco caupona erat ubi escae Thuringis typicae opiparae offerebantur quae etiam directe tuam domum arcessere potuisti. Quoniam ante annum 1582 popinae ibi iam fuerant, traditiones antiquissimae sic continuabantur. Usque ad annum 2012 mutatio gravis facta est: cauponam in thermopolium simplex nomine Havanna Bar reddiderunt quod tamen aere dirutum est. Inde a mense Martio anni 2015 Canadensis quaedam cauponam nomine Tanya's aperuit cuius culina alterne diversas orbis terrarum terras colit.

Fons[recensere | fontem recensere]