Schola iuris Berytensis

E Vicipaedia
Schola iuris fortasse sita erat paulo magis ad septentrionem ab loco ubi nunc iacet forum Najma, prope cathedralem Sancti Georgii.

Schola iuris Berytensis[1] fuit magnus locus studiorum antiqui iuris Romani, Beryti sita, qui sub imperatorum Romanorum fide et clientela floruit.

Scholae iuris per imperium conditae sunt ad constitutiones conservandas et studia iuris prudentiae promovenda, sic laboram allevantes imperialium tribunalium, cuius consulti facilius ad exempla priora spectarent. Origines scholae Berytensis sunt obscurae. Primum eius indicium scriptum A.D. 239 reperitur, ubi iam bona fama uti videtur. Schola cives Romanos iuvenes divitesque attraxit, et professores eius ad codicem Iustinianum scribendum adiuverunt. Propter vim famamque urbs Berytus mater vel nutrix legum appellata est. Cum Iustinianus I plures scholas iuris provinciales clauderet, Berytensem scholam paucasque alias perseverare sivit.

Cursus studiorum quinque annos durabat, constans ex correctione et inspectione scriptorum iudicialium constitutionumque imperialium, ac disputatione singularum causarum. Iustinianus ipse particeps fuit administrationis, iubens tam praesidem Poeniciae maritimae quam Berytensem episcopum et legum professores ordinem rectamque disciplinam conservare.[2]

Aedificia scholae terrae motu anno 551 destructa sunt. Schola deinde Sidonem mota expugnationi Arabicae anni 635 superstes non fuit. Ex scriptis antiquis scimus scholam sitam fuisse iuxta ecclesiam Anastasis, cuius vestigia sub cathedrali Sancti Georgii in media urbe Beryto iacent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Aliter schola iuridica Berytensis, [2].
  2. Iustinianus, Constitutio "Omnem", 9–10.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.