Jump to content

Schola Sabiniana

E Vicipaedia

Schola Sabiniana fuit una ex duabus scholis legitimis Romae saeculis primo et secundo statutis. Sabiniani sibi nomen ex Masurio Sabino imposuerunt, sed deinde Cassiani ex Cassio Longino, discipulo Sabini, appellati sunt.

Conditae sunt doctrinae Sabinianae in doctrinis Gaii Ateii Capitonis, praeceptoris Sabini et adiutoris conservatismi, Augusto duce (27 a.C.n.14 p.C.n.). Inter proprietates quae in animo Sabinianorum inveniri potest fuit certus conservatismus legitimus, qui conditorem in memoriam revocat. Adversarii Sabinianorum fuerunt Proculiani. Aemulatio usque in saeculum secundum exeuns durabat, cum scholae coniunctae essent.

Notissimus ex Sabinianis fuit Publius Salvius Iulianus, qui scholae post quemdam Iavolenum praefuit.[1]

  1. Tony Honoré, "Julianus," in Who's Who in the Classical World, ed. Simon Hornblower et Tony Spawforth (Oxoniae: Oxford University Press, 2000); Oxford Reference Online.

Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!