Schola Graecae gentis Phanarii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Magna schola Graecae gentis Phanarii

Magna Schola Graecae gentis Phanarii (Turcice Fener Rum Erkek Lisesi; Graece Μεγάλη του Γένους Σχολή) est lyceum Constantinopoli in urbe anno 1805 sub tali nomine Graeco a patriarchatu Constantinopolitano conditum, sed e traditione antiquiori ortum. Aedificium in quo haec schola hodie floret in regione urbana Phanario die 12 Septembris 1882 inauguratum est.

Aedificium a Constantino Demade designatum est, qui sub monte Pelio natus in urbe Bolo et praecipue Constantinopoli operam dedit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad magnam scholam Graecae gentis spectant.