Latinitas nondum censa

Schola Francica Romae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium Farnese

Schola Francica Romae (École française de Rome seu EFR) est institutum Francicum, Romae anno 1875 conditum, quae iuxta Academiam Inscriptionum et Litterarum Humaniorum studia eruditorum Francorum de historia, archaeologia et philologia tam Romanis quam Italianis favet. Labores Instituti Epistolarii Archaeologici (Institut de correspondance archéologique), anno 1829 conditi, continuit; e ramo Scholae Athenarum Francicae, anno 1873 Romae constituto, effloruit. Una cum legatione Francica in Palatio Farnesio sedet. Et series librorum (Collection des l'École française de Rome necnon Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome) et libella symbolarum (Mélanges de l'École française de Rome: Antiquité seu MEFRA, Mélanges de l'École française de Rome: Moyen Âge seu MEFRM, Mélanges de l'École française de Rome: Italie et Méditerranée) divulgat.

Index directorum[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • L'Histoire et l'œuvre de l'École française de Rome. Lutetiae: de Boccard, 1931
  • Jérôme Carcopino, Souvenirs romains. Lutetiae: Hachette, 1968
  • L’École française de Rome 1875-1975. Lutetiae, 1975
  • Annuaire des membres (1873-1986). Romae: École française de Rome, 1987