Schola Athenarum Italica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Introductio

Schola Italica Athenis anno 1956 condita est, etsi litterarum ludi in capite Graeciae iam dudu existebant. Nova Schola Italica institutio ingenuarum litterarum ludus est, ubi pueri una cum puellis litteris se dant. Usque ad annum 2015 schola mixta, id est italica et graeca simul erat. Nunc schola tantum italica est[1].

Historia Scholae[recensere | fontem recensere]

Scholae italicae in Graecia iam ab anno 1890 erant. Nam ex diplomate exhibito in exedrio praesidis Scholae italicae in Athenis, anno 1890 facultas instituendi litterarum ludos ab administratione graeca magistro Angelo Morettio data fuit[2]. Sedes illorum ludorum in variis aedificiis mediae urbis Athenarum collocata erat. Propterea, initio saeculi XX, palatium magnificum in via Patissiorum constructum est. Id palatium sodalitatis italicae in Graecia erat, sed aliquot annis post donatum Regno Italico et apertum iam sicut "Domus Italiae" fuit. In hac "Domo Italiae" sedes omnium scholarum italicarum tunc in Athenis collocata fuit. Illae scholae, tametsi in tutela rectionis Italicae erant, quaestiones illis provocatae a rectione Graeca frequenter illis solvendae erant.

Secundum indutias factas anno 1943, "Domus Italiae" per decem annos occupata ab administratione graeca fuit, mox restituta Rei Publicae Italicae. Anno 1952 commercium vicinitatesque inter Graeciam et Italiam enim consuetae denuo factae erant, quam ob rem litterarum ludus destinatus pueris et puellis nationis italicae aut mixtae, italicae graecaeque, conditus fuit[3]. Aliquot annos post, mutua pactio graeca atque italica conclusa fuit, adeo Schola Italica in Athenis et Schola Graeca Cognitionis Byzantiae Venetiis constitutae sunt. Nam Venetiis gens Maurocenorum (italice: Morosini) erat, cuius stirps (graece: Μαυρογένης) in Graecia vivebat et serviebat imperatori Turcarum[4].

Sedes Scholae in "Domo Italiae", videlicet in palatio aedificato in via Patissiorum, colllocata fuit et moderata publice a magistro Graeco (gymnasiarcha) Italoque (praeses) erat. Scholae primus moderator graecus (graece: gymnasiarcha) Georgius Zukes, philologus insignis, fuit. Succesor suus Constantinus Demertzes, homo litteratus clarus nobilisque, erat ab anno 1957 ad illud 1983. Anno 1970 Schola ad summum gradum progressionis pervenit[5]. Illo tempore alumnis omnibus ambos libellos scholasticos, graecum italicumque, docebantur[6]; sed anno 1973, sedes translata et collocata in suburbio atheniense fuit et Schola divisa in duas partes, graecam et italicam, fuit. Hodie Schola Italica Athenarum litteras tantum Italis dat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Situs publicus
  2. Davide Antoniou, Ιταλικά σχολεία στην Ελλάδα (Scholae italicae in Graecia), Atene, Atene, Centre International de recherche Ésope, 2011, p. 122-123.
  3. Chiara Moroni, La Scuola Italiana di Atene: verso il bilinguismo e il biculturalismo? Master ITALS in didattica della lingua e della cultura italiane a stranieri, Università Ca’ Foscari di Venezia, 2003-2004, p. 18.
  4. Tabularium ministerii graeci Externarum, scrinium A/11
  5. Chiara Moroni, La Scuola Italiana di Atene: verso il bilinguismo e il biculturalismo? Master ITALS in didattica della lingua e della cultura italiane a stranieri, Università Ca’ Foscari di Venezia, 2003-2004, p. 18.
  6. Notae scriptae illo tempore ab alumnis Guido Cioffi et Demetrio Michalopulo.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tabularium Ministerii graeci Externarum, scrinium 1935, A/11.
  • Antoniou, Davide, Ιταλικά σχολεία στην Ελλάδα (= Scholae italicae in Graecia), Athenis: Centre International de recherche Ésope, anno 2011
  • Moroni, Chiara, La Scuola Italiana di Atene: verso il bilinguismo e il biculturalismo? Master ITALS in didattica della lingua e della cultura italiane a stranieri (Studiorum Universitas nomine Ca’Foscari), Venetiis, anno academico 2003-2004.