Schistus Burgessensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fodinae Walcott sub monte Stephenensi visae

Schistus Burgessensis[1][2] sive Anglice Burgess Shale, sedimentum apothecarium, est membrum formationis Stephenensis systematis Cambrii quae sub montibus Columbiae Britannicae latet. E schisto Burgessensi fossilia multa et varia stadii Wuliui periodi Cambriae mediae, mirabiliter conservata, effossa sunt.

Sedimentum a Carolo Walcott anno 1909 repertum est. Ipse species, quae sequuntur, e fossilibus schisti Burgessensis primus nominavit sed brevissime et imperfecte descripsit: Sidneyia inexpectans, Amiella ornata,[3] Eldonia ludwigi, Louisella pedunculata, Mackenzia costalis,[4] Amiskwia sagittiformis, Miskoia preciosa, Ayshaia pedunculata, Canadia spinosa, Selkirkia, Wiwaxia corrugata, Pollingeria grandis, Worthenella cambria, Ottoia prolifica, Banffia constricta, Pikaia gracilens, Oesia disiuncta,[5] Opabinia regalis, Leanchoilia superlata, Yohoia tenuis, Bidentia difficilis, Naraoia compacta, Burgessia bella, Waptia fieldensis, Hymenocaris perfecta, Hurdia victoria, Tuzoia retifera, Odaraia alata, Fieldia lanceolata, Carnarvonia venosa, Marrella splendens, Mollisonia symmetrica, Mollisonia gracilis, Tontoia kwaguntensis, Molaria spinifera, Habelia optata, Emeraldella brocki.[6] Species paucae iam antea descriptae in schisto Burgessensi recognoscuntur, videlicet Anomalocaris canadensis et Olenoides serratus ex aliis formationis Stephenensis partibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Burgessensis": de vb. adiectivo cf. nomina biologica e.g. Micromitra burgessensis, Tuzoia burgessensis
  3. #Walcott (1911 a)
  4. #Walcott (1911 b)
  5. #Walcott (1911 c)
  6. #Walcott (1912)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni