Scarburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Scarburgum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Osteroda ad Harthicos montes, Cahir

Scarburgum,[1][2] vulgo Scarborough est burgus Isuriae septentrionalis in Anglia. Ibi anno 2011 homines 61 749 habitabant.

Manerium mediterraneum Falsgrave saeculo XI in libro de Wintonia regi ipso attributum est. Burgus litoralis sub moeniis "castelli de Scardeburc" a saeculo XII florebat. Mercatus annuus (in cantilena nomine Scarborough Fair celebratus) anno 1253 a rege Henrico III concessus est, a quo manerium Falsgrave anno 1256 burgensibus Scarburgi datum est. Urbs ad collum promunturii inter sinus duos crescebat, quorum australior navibus refugium praebebat utilissimum omnium quae ad oram oceani Germanici inter ostia fluminum Abi et Teisis[en] reperienda essent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Scarburgum, Scarborough, Eborac. portus": (p. 67 apud Google Books)
  2. Vb. adiect. "Scarburgensis" apud geologos (qui "Scarburgense zone et subzone" recognoscunt) et palaeontologos (cf. Cardioceras scarburgense)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Despectus in sinum meridianum urbemque Scarburgum. Castellum ad culmen promunturii videtur

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Scarburgum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "2638419" apud GeoNames • Vision of Britain