Scapece

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cibus viarius Italicus: Scapece sub moeniis urbis Hydrunti venditatur, ingredientibus enumeratis: "piscis frictus, acetum, panis contritus, safranum"

Scapece est conditura piscium Callipoli in urbe et per agrum Sallentinum usitata. Pisces ex hac conditura per vias et in nundinis venditantur.

Ars coquinaria Italica: Scapece gallipolina (i.e. Callipolitana) paratur

Nomen ex Arabico mediaevali sikbāj provenit, sicut scabeccio Liguro et escabeche (Latine "scapeta") Catalauno. Methodus autem, multo antiquior quam ea mediaevalia nomina, iam apud Apicium descripta est: "Ut pisces fricti diu durent: Eodem momento quo friguntur et levantur ab aceto calido perfunduntur."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Scapece" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Oxonii: Oxford University Press, 2007) p. 491

Nexus externi[recensere | fontem recensere]