Roman numeral 10000 CC DD.svg

Scalae portatiles

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Comes de Toggenburg super scalas portatiles; circa 1305 - 1315

Scalae portatiles[1] sunt instrumentum ascensionis causa adhibendum in re militari vel ad aedificia construenda et reficienda vel ad alios fines. Simplices esse possunt vel saepe duabus partibus coniunctis vel tribus.

Capaneus murum Thebarum ascendit (ut Aeschylus in Septem contra Thebas narrat; imago e Villa Getty)

Scalae bellicae[recensere | fontem recensere]

In muros urbis obsessae milites per scalas ascendere temptabant. Polybius[2] scalas in bello Punici secundo adhibitas accurate describit et Apollodorus Damascenus in Poliorceticis scalas temporum Traiani et Hadriani.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. «Escalera de mano» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 388. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice); Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. Hist. IX, 19, 5-9; 20, 1.