Scaenographia

E Vicipaedia
Scaenographia No, dramatis Iaponiensis, est res severe translaticia facta. Paries posterior semper imaginem pini exhibet. Dramatis personae semper ineunt et exeunt per ambulatorium conspicuum (posteriore laeva). In media scaena: princeps (shite); anteriore dextra, simillima shite res vel antagonista (waki); dextra, octo cantorum chorus (jiutai); posteriore media, quattuor instrumentalistae (hayashi-kata); anteriore laeva: bini servi scaenici (kōken).[1]

Scaenographia est ratio spatii ad ludum scaenicum exhibendum vel pelliculam faciendam electi, designati, accommodati, vel mutati; quae usum aut absentiam elementorum scaenicorum et structuram scaenae et eius partium amplectitur.

Scaenographia etiam est eventus huius rationis, spectaculum quod ludus peractus praebet, aspectus oculorum. Sua elementa histriones in scaena (saepe blocking appellatum), eorum gestús et motús (etiam negotium scaenicum appellatos), fundum scaenicum, proprietates et vestimenta histrionum, illuminationem, atque adeo effectus sonicos comprehendere possunt. Praeter vestimenta, quaelibet res tactilis dramaticum magni momenti symbolum fieri potest. Prima res quam spectatores ludi vident est designatio scaenica, res tactiles quae socialem ludi mundum subiciunt. Scaena usitate a ludorum scriptore sensu lato denotatur, sed quantitas elementorum subtilitasque huius descriptionis inter ludorum scriptores aetatesque litterarias variant. Homines qui in ludis scaenicis et pelliculis scaenographiam curant plerumque ordinatores scaenici appellatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arthur Waley, Noh plays of Japan (Tuttle Shokai Inc., 2009, ISBN 4-8053-1033-2, ISBN 978-4-8053-1033-5).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brejzek, Thea, ed. 2011. Expanding Scenography: On the Authoring of Space. Prague: Arts and Theatre Institute. ISBN 9788070082560
  • Howard, Pamela. 2002. What Is Scenography? Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415100844.
  • Letson, Roger, ed. 1980. On Stage: A Comprehensive Guide to Effective Use of Staging, Lighting, and Sound. Adumbrationes Jane Miller et Bonita Jenné. Owatonnae Minnesotae: Wenger Corporation.
  • Novak, Elaine Adams. 1996. Staging Musical Theatre. Cincinnati Ohii: Betterway Books.
  • Southern, Richard, 1973. The Staging of Plays before Shakespeare. Londinii: Faber, ISBN 0571101321.