Scabeccio

E Vicipaedia
Cepae et sardinae (principales scabeccio taliumque ferculorum impensae) ab Iosepho Recco pictae

Scabeccio est conditura piscium olim Genuae et in partibus littoralibus Liguriae usitata. Nostro tempore est nomen ferculorum simili modo paratorum. Piscibus suffrictis infunditur acetum cum frustis ceparum foliisque rosmarini.

Nomen ex Arabico mediaevali sikbāj provenit, sicut scapece Sallentinum et escabeche (Latine "scapeta") Catalaunum. Methodus autem, multo antiquior quam ea mediaevalia nomina, iam apud Apicium descripta est: "Ut pisces fricti diu durent: Eodem momento quo friguntur et levantur ab aceto calido perfunduntur."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]