Sassafras albidum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Sassafras
Sassafras albidum in Wanaque Novae Caesareae crescit
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Magnoliidae
Ordo: Laurales
Familia: Lauraceae
Genus: Sassafras
Species: S. albidum
Binomen
Sassafras albidum
(Nutt.) Nees
Distributio
Synonyma

Sassafras variifolium

Sassafras albidum (Anglice: sassafras, white sassafras, red sassafras, silky sassafras) est species generis Sassafras, in America Septentrionali endemica, a Cenomannica meridiana Ontarioneque meridiano occidentem versus ad Iovam, et meridiem versus ad Floridam mediam Texiamque orientalem. Habitat in silvis orientalibus deciduis, altitudinibus a maris aequore ad 1500 m.[1][2][3] Ea in Visconsinia meridiana olim habitabat, sed ut arbor endemica ibi exstirpata est.[4]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Planta est media arbor decidua, quae ad 15–20 m alta crescit,[5][6][7] trunco ad 60 cm lato, et corona multis ramis tenuibus. Cortex trunci est crassus, atrofuscus, profunde exaratus. Ramificatio? (Anglice: branching) est sympodialis. Surculi primo sunt clari flavovirides, cortice mucilagino. Folia sunt alternata, viridia ad flavo-virentia, ovata aut obovata, 10–16 cm longa et 5–10 cm lata, petiolo brevi, gracili, leviter sulcato. Foliis sunt tres formae diversae, quarum omnes in eodem ramo gigni possunt: folia trilobata, folia elliptica non lobata, et folia bilobata. (Raro sunt plus quam tres lobi.) Autumno, fiunt flava, rubro suffusa. Flores sunt in racemis laxis, pendulosis, parvi-floriferis ad 5 cm longis primo vere, antequam appareant folia; ei sunt flavi ad flavoviridem, tepalis quinque vel sex. Pollinatio est ab insectis effecta. Fructus est drupa corvina 1 cm longa, unum semen continens. Omnes plantae partes sunt aromaticae et conditae. Radices, crassae et carnosae, surculos saepe gignunt qui novae fieri possunt arbores.[1][2][3][8]

Usus[recensere | fontem recensere]

Sassafras albidum in Horto Oberthür (Francice: Parc Oberthür) Redonibus crescit.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Sassafras albidum saepe ut arbor ornamentalis colitur, praecipue pro foliis inusitatibus et odore aromatico. Praeter suam regionem indigenam, ea nonnumquam in Europa et alibi colitur.[2]

Materia[recensere | fontem recensere]

Materia est obscura fusca, dura, et firma cum solo congreditur; olim adhibita est pro palis et tignis transversis, parvis navibus, et iugis boum. Iam adhibentur materia pro supellecte facta.[9]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Flora of North America: Sassafras albidum
  2. 2.0 2.1 2.2 U.S. Forest Service: Sassafras albidum (pdf file)
  3. 3.0 3.1 Hope College, Michigan: Sassafras albidum
  4. U.S. Forest Service Silvics Manual: Sassafras albidum
  5. Nonnulli fontes dicunt 30 ad 35 m esse altitudinem maximam, sed anno 1982, maxima in Civitatibus Foederatis est solum 23 m alta.
  6. "Sassafras albidum". Kentucky Cooperative Extension Service 
  7. Whit Bronaugh (May-June, 1994). "The biggest sassafras" 
  8. Keeler, H. L. (1900). Our Native Trees and How to Identify Them. Charles Scriber's Sons, New York.
  9. Missouriplants: Sassafras albidum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sassafras albidum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Sassafras albidum apud Vicispecies.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!