Sarcophagus Alexandri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sarcophagus Alexandri

Sarcophagus Alexandri est sarcophagus Hellenisticus anno 1887 in necropoli Sidonica repertus, sex operibus caelatis ornatus. Figuris eminentibus Graeci vel Macedones et Persae pugnantes et venantes ostenduntur. Verisimile est de pugna apud Issum commissa agi.[1] Sarcophagum faciendum curavisse videtur Abdalonymus, ultimus rex Sidonis, qui ab anno 332 ad 311 a.C.n. regnavit. Sarcophagus hodie in Museo archaeologico Constantinopolitano conservatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pollitt 1986: 38-40.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pollitt, Jerome Jordan (1986) Art in the Hellenistic Age. Cambridge University Press.
  • Schefold, Karl & Seidel, Max (1968) Der Alexander-Sarkophag. Propyläen-Verlag.
  • Winter, Franz (1912) Der Alexandersarkophag aus Sidon. K. J. Trübner.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]