Sara Tyacke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sara Tyacke (Sarah Tyacke; Caesaromagi Essexiae nata die 29 Septembris 1945), alumna Collegii Bedfordiae Universitatis Londiniensis, archivaria et rerum cartographicarum erudita, fuit vice-director tablini cartographici Musei Britannici (postea Bibliothecae Britannicae) ab anno 1973 1985 usque, et ab hoc anno director collectionum specialium eiusdem bibliothecae. Fuit Conservator Tabularii Publici Britannici a mense Decembre 1991, quod munus mutatum est anno 2003 in Directionem Archivorum Nationalium Britannicorum; e qua anno 2005 decessit. Fuit et praeses Societatis Hakluyt a 1997 2002 usque; socia est Societatis Antiquariorum Londiniensis et Regalis Societatis Geographicae.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1973 : (cum H. M. Wallis, edd.) My Head is a Map: essays and memoirs in honour of R.V. Tooley
  • 1978 : London Mapsellers 1660-1720
  • 1980 : Christopher Saxton and Tudor map-making (catalogus expositionis). Londinii
  • 1980 : "English charting of the river Amazon c. 1596-1630" in Imago Mundi vol. 32
  • 1982 : (ed.) The map of Rome 1625 by Paul Maupin: a facsimile reproduction of the original in the Pepys Library, Magdalene College, Cambridge
  • 1983 : (ed.) English map-making 1500-1650: historical essays
  • 1984 : "Samuel Pepys as map collector" in Robin Myers, Michael Harris, edd., Maps and Prints, Aspects of the English Booktrade (Oxonii) pp. 1-29
  • 1989 : "Catalogue of maps, charts and plans in the Pepys Library, Magdalene College, Cambridge" in Catalogues of the Pepys Library vol. 4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Cartographia Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.