Sara Toscano
|
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Sara Toscano, vulgo Sarah Toscano (Viglebani die 9 Ianuarii 2006 nata), est cantrix Italica. Anno 2024 vicensimam tertiam editionem talenti spectaculi vicit Amici di Maria De Filippi.[1]
Biographia
[recensere | fontem recensere]Sara Toscano apud oppidum Viglebanum in provincia Papiense anno 2006 nata est. Tertia filia est profestricis linguae Theodiscae Petrae Polomsky, e Stutgardia oriunda, atque conductoris coriorum Marci Toscano. Duo fratres maiores habet, Iulia Laurentiusque.[2] Apud lyceum linguarum Victorio Bachelet(it) dicatum, Abiati situm, studuit.
Anno 2024 Toscano editionem spectaculi televisifici Amici di Maria De Filippi ('Amici Mariae De Filippi') vicit.[1] Eodem anno, etiam praemium musicale Victorio De Scalzi(it) dicatum accepit.[3] Anno 2025, illa in feriis musicis Villae Matutiae (Italice Festival di Sanremo) cantione Amarcord (quod titulus e praeclara pellicula Friderici Fellini repetit) perfuncta est.[4]
Discographia
[recensere | fontem recensere]Alba musica
[recensere | fontem recensere]- 2025 – Met Gala
EP
[recensere | fontem recensere]- 2022 – Riflesso
- 2024 – Sarah
Circumcursiones
[recensere | fontem recensere]- 2024 – Sarah Live Summer 2024
- 2025 – Sarah Toscano Summer tour 2025
- 2025 – Sarah Toscano Live 2025
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 "Sarah Toscano, chi è la cantante di Amici", in Mediaset Infinity (24 Maii 2024). (Italice)
- ↑ "Chi è Giulia Toscano, sorella di Sarah Toscano e presunta fidanzata di Achille Lauro", in Fanpage.it (6 Decembris 2024). (Italice)
- ↑ "Amici 23: la storia di Sarah Toscano da Area Sanremo al premio De Scalzi", in All Music Italia (21 Septembris 2023). (Italice)
- ↑ "Sarah Toscano al Festival di Sanremo 2025, la posizione finale della cantante pavese - Prima Pavia", in Prima Pavia (16 Februarii 2025). (Italice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Sarah Toscano, l'étoile montante d'Amici 23", in Il Messaggero (18 Maii 2024). (Francogallice)
- "Chi è Sarah Toscano, la più giovane in gara a Sanremo: la mamma tedesca, Lorella Cuccarini, le critiche per il look e la difesa di Irama" in Corriere della Sera (15 Februarii 2025). (Italice)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Saram Toscano spectant. |


