Jump to content

Sapa Inca

E Vicipaedia
Statua Pachacuteci Sapae Incae mascapaicham (coronam imperialem) gerentis.

Sapa Inca (-ae, -ae, m.; Quechua sapa inka,imperator solus’) fuit maximum imperatorum Imperii Incarum nomen. Fuit atque titulus ducis Regni Cusci prioris et Status Incae Novae posterioris. Origines huius dignitatis mythicae sunt; titulus videtur circa anno 1100 creatus esse. A populo Incano Sapa Inca credebatur esse filius Inti, dei Solis, et saepe appellabatur Inti churi (‘filius solaris’) vel Intip churin (‘filius Solis’); hoc munus erat hereditarium, filio patri succedente.[1][2] Maximus fuit Sapa Inca in societate Incarum, locum summum in hierarchia societatis tenens, et in rebus politicis et spiritualibus imperii partem praevalentem egit.[3]

Quamquam primus rex Incarum fuisset Mancus Capac,[4] primus qui auctoritatem Sapae Incae publice gessit fuit Inca Roca(d)(en), sextus monarcha Incarum, qui inter annos 1350 et 1380 regebat.[5] Nomina alia Sapae Incae sunt Apu (‘dominus’), Quapac Inca (‘Inca fortis’), et Sapa (‘solus’).[2]

Erant duae domus Saparum Incarum, prima a gente Hurinis ducta, vel Parvi Cusci; secunda a gente Hananis ducta, quae imperium tempore Americae Praecolumbianae a Conquistatoribus Hispanis subiciendae rexit (saeculo 16).[6] Ultimus Sapa Inca fuit Atahualpa, qui anno 1533 a Conquistatoribus Francisci Pizardi necatus est; postea tamen, illo mortuo, multi titulum sibi vindicaverunt.[7]

Vexillum Saparum Incarum.

Fuit Sapa Inca dux absolutus imperii, potestatem administrationis civitatis, socialem, oeconomicam, et militarem habens.[3] Constructiones direxit operum magnorum imperii, ut Sacsaiuaman, quod sedes erat imperii, et Machum Pikchum, situs imperatoris.[8] Curandum fuit quoque illi inopes papueresque imperii; tenuit officium cibi tempore calamitatis distribuendi atque festis populo providendi. Nomen igitur alterum tenuit Sapa Inca "amatoris et benefactoris pauperum" (Quechua huacchacoya vel waqcha khuyaq).[3]

T'opaqu, tunica unica quam licebat soli Sapae Incae gerere.

Sapa Inca fuit symbolus dei Solis, qui in Imperio Incarum Inti appellabatur, et non solum mandavit cultum Solis, sed etiam calendarium adorationis fecit.[8] Gubernatores (Quechua kuraka) et conquistores, qui inspicerent populos subactos et tributa ab eis colligeret, ad provincias imperii misit;[8] haec provinciae imperiales (Quechua suyu) quotannis munera imperatori dederunt.[9]

Initio electus est Sapa Inca per ritualibus asperis, in quis Inti deo Soli creditus est Sapam Incam proximum eligere.[6] Postea Sapae Incae filios dilectissimos suos gubernatores fecerunt ut eos imperatorem proximum nominarent, facientes igitur imperium monarchiam hereditariam;[10] in his rationibus tenuit Sapae Incae uxor prima (Quechua coya) auctoritatem magnam.[9] Ubi mortuus est Sapa Inca, vel si deposuit coronam, successor eius gentem suam (Quechua panaka) fecit, atque novas divitias et spolias cepit, quae ad gentem suam darentur.[11]

Symbolos divinitatis atque maiestatis regiae multos tenuit Sapa Inca, ut sceptrum (Quechua topayauri), thronum aureum (ushno), hastam plumatam (suntur páucar), et coronam imperialem (mascapaicha).[12] Habuit quoque tunicam unicam, nomine t'opaqu, quae repraesentavit regiones omnes Imperii Incarum et quas Sapa Inca solus gerere potuit.[13] Etiam post mortem veneratus est Sapa Inca: mumia facta est corpore, et ossa sua saepe visitabantur ut populus de rebus magni momenti quaereret.[3]

Sapae Incae Americae Praecolumbianae

[recensere | fontem recensere]

Dynastia prima

[recensere | fontem recensere]

De ducibus dynastiae primae Saparum Incarum parum notum est: putantur a gente Hurinis originem duxisse, et regnum suum non ultra Regnum Cuscum extendit. Principia huius dynastiae obscura sunt et involvuntur mythis fundationis imperii. Dicta est haec dynastia a Manco Capac, cui creditabatur filius Inti dei Solis fuisse a populo Incano, condita esse.[14]

NomenImagoGensUxor prima
(Coya)
Regnum
Mancus Capac
(Manqu Qhapaq)
Creditus filius Inti dei Solis fuisseMama Ocllo
(Mama Uqllu)
ca. 1200–1230
Sinchius Roca
(Sinchi Ruq'a)
Filius Manci CapacisMama Cora
(Mama Qura)
ca. 1230–1260
Lloceus Iupancius
(Lluq'i Yupanki)
Filius Sinchii RocaeMama Cahua
(Mama Qawa)
ca. 1260–1290
Maita Capacus
(Mayta Qhapaq)
Filius Llocei IupanciiMama Tacucarai

(Mama Takukaray)

ca. 1290–1320
Capacus Iupancius
(Qhapaq Yupanki)
Filius Maitae CapaciMama Chimpu Curihillapi

(Mama Chimpu Qurihillpay)

ca. 1320–1350

Domus secunda

[recensere | fontem recensere]

Inca Roca, filius Capaci Iupancii de gente Hananis et imperator primus qui nomen Sapae Incae gessit, incipit dynastiam secundam circa anno 1350. Post mortem Capaci Iupancii, Quispe Iupancius, filius alter eius et frater consanguineus Incae Rocae, debuit rex fieri; gens tamen Hananis rebellavit et bellum civile gessit, et postea Incam Rocam regem fecit.[2]

NomenImagoGensUxor prima
(Coya)
Regnum
Inca Roca
(Inka Ruqa)
Filius Capaci IupanciiMama Micai
(Mama Mikay)
ca. 1350–1380
Iavar Vacacus
(Yawar Waqaq)
Filius Incae RocaeMama Chicia
(Mama Chikya)
ca. 1380–1410
Viracocha Inca
(Wiraqucha Inka)
Filius Iavaris VacaciMama Runtu Cuia
(Mama Runtu Quya)
ca. 1410–1438
Pachacutecus
(Pachakuti)
Filius Viracochae IncaeMama Anavarci

(Mama Anawarkhi)

1438–1471
Tupacus Iupancuius
(Tupa Inka Yupanki)
Filius PachacuteciMama Ocllo Coia

(Mama Uqllu Quya)

1471–1493
Huaina Capacus
(Wayna Qhapaq)
Filius Tupaci IupancuiiCusirimai
(Kusi Rimay)
Rahua Ocllo
(Rawa Uqllu)
1493–1527
Huascar[15]
(Waskhar)
Filius Huainae CapaciChuqui Huipa 1527–1532
AtabalipaFilius Huainae CapaciAsarpai

(Asarpay)

1532–1533

Vascare victo post bellum civile Incarum, in quo filii Huainae Capaci Vascar et Atahualpa inter se pugnabant, Atahualpa factus est Sapa Inca; fuit de facto imperator ultimus Imperii Incarum. Die 26 Iulii 1533[10] interfectus est Atahualpa a Conquistatoribus Hispanicis iussu Francisci Pizardi;[9] post eum fuerunt nonnulli duces qui a Hispanicis electi sunt et qui nomen Sapae Incae sibi imposuerunt.

Sapae Incae post deductionem Hispanicam Americarum

[recensere | fontem recensere]
Titulus NomenImagoGensRegnum
Inca Incarum Tupacus Huallpa
(Tupa Wallpa)
Filius Huainae Capaci1533
Mancus Inca Iupancuius
(Manqu Inka Yupanki)
Filius Huainae Capaci1533–1536
Paullu Inca
(Pawllu Inka)
Filius Huainae Capaci1536–1549
Inca Vilcabambae Sairi Tupacus
(Sayri Tupa)
Filius Manci Incae Iupancuii1544–1560
Titu Cusi
(T'itu Kusi)
Filius Manci Incae Iupancuii1563–1571
Tupacus Amaru[note 1]
(Tupa Amaru)
Filius Manci Incae Iupancuii1571–1572
  1. Hic imperator non confudendus est cum Tupaco II Amaru, qui dux erat rebellionis contra Hispanicos saeculo 18.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Byford-Jones, Wilfred. Four Faces of Peru. Roy Publishers, 1967, p. 17, p. 50.
  2. 1 2 3 Poma, Felipe Guaman. El primer nueva corónica y buen gobierno. 1615.
  3. 1 2 3 4 Cartwright, Mark. "Inca Government." World History Encyclopedia, 21 Octobris 2015. Accessum 6 Maii 2025.
  4. McEwan, Gordon Francis. The Incas: New Perspectives. Bloomsbury, 2006, p. 57.
  5. Hyams, Edward & Ordish, George. The Last of the Incas: the Rise and Fall of an American Empire. Dorset, 1990, p. 46.
  6. 1 2 Sarmiento de Gamboa, Pedro & de Ocampo, Baltasar. History of the Incas. Hakluyt Society, 1907, p. 72.
  7. Von Hagen, Victor. "The Incas." Latin American Studies, 28 Februarii 1996. Accessum 6 Maii 2025.
  8. 1 2 3 Temoche, Patricia. Breve Historia de los Incas. Nowtilus, 2010, p. 227.
  9. 1 2 3 Henderson, Peter. The Course of Andean History. Alba Querci: University of New Mexico Press, 2013.
  10. 1 2 Rostworowski, Maria. History of the Inca Realm. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1998, p. 53.
  11. Rodríguez, Celso. Entre el aroma de las encinas. Universidad Inca de Colombia, 1985, p. 95.
  12. Molestina, María. Transferencias ideόlogicas en la sierra norte (Ecuador). 1998.
  13. Scher, Sarahh. "All-T'opaqu Tunic." Smarthistory, 9 Augusti 2015. Accessum 6 Maii 2025.
  14. Sutherland, Angus. "Who Was The Sapa Inca?" Ancient Pages, 29 Iulii 2024. Accessum 6 Maii 2025.
  15. Annales Minorum seu trium ordinum a S. Francisco institutorum ab anno MDLXIV. usque ad annum MDLXXIV., continuati a P. F. Caietano Michelesio Asculano, tomus XX (Romae: in typographio Paleariniano, 1794): 58–59 .

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]