Jump to content

Santorum

Latinitas bona
E Vicipaedia

Santorum (verbum Anglicum) est spumosa unguinis stercorisque conluvio quae interdum est consequentia coitus analis. Quae res, fortasse ante annum 2003 innominata, saepe a nonnullis hominibus commemorata est,[1] sed iam a Graecis antiquis, hoc genere sexualitatis consuetis, suggesta; Sosiphanes enim tragoedus, Cephisoclem actorem obiurgans et "tanquam εὐρύστομον[2] accusans, 'In tua,' inquit, 'femora lapidem iacerem, nisi vererer circumiacentes aspergere.'"[3]

Vocabulum santorum est neologismus linguae Anglicae Americanae quem Dan Savage, Americanus commentariorum qui consilium de actis sexualibus praebet scriptor, anno 2003 proposuit ut memoraretur Rick Santorum, Pennsylvaniensis Factionis Republicanae Senator, propter declarationem Santori animi de homophylophilia. Savage rogavit ut lectores novas nominis definitiones ei subicerent. Situ interretiali nominis electi facto, vocabulum factum est prospera bomba googlensis: apud eos qui verbum santorum in interrete quaerebant, situs Savage publicum Senatoris situm apud Google mox superavit.[4]

  1. Savage, Dan. "Savage Love: Gas Huffer" in The Stranger, 12 Iunii 2003.
  2. Scil. "qui causá coitús analis anum latiorem habet".
  3. Athenaeus, Deipnosophistae 453a-b (versio Latina Dalechampii).
  4. Budoff, Carrie. "No thanks, Casey donor told". (Philadelphia Inquirer, 27 Iulii 2006; original article, archivatum apud ).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Santorum spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Santorum spectant (Santorum neologism, Campaign for the neologism "santorum").
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!