Sanguiculus
Jump to navigation
Jump to search
Sanguiculus[1] est farcimen ex sanguine suum et porcorum factum, cui inesse solent holera cum cepis aut lardo aliisque condimentis. Sanguiculus saepissime niger videtur.
Sanguiculi Europaei[recensere | fontem recensere]
- Germania: Blutwurst vocatur, permulta condimenta insunt.
- Lusitania: morcela, chouriço vocatur.
- Francia: boudin noir vocatur.,
- Italia: sanguinaccio vel migliaccio[2]
- Britanniarum regnum: black pudding vocatur, et est cibus clarus in ientaculo.
- Hispania: morcilla vocatur, et sunt permultae variationes regionales. Praeclara sunt sanguiculus Burgorum (cum oryza) et sanguiculus Legionensis (cum cepis).
- Polonia: krupniok vel kaszanka vocatur.
- Finnia: Mustamakkara, genus sanguiculi Tamperense.
Sanguiculi Americani[recensere | fontem recensere]
Per Americam Australem coquuntur multa sanguiculorum genera, quae omnia morcilla vocantur, quia conquisitatores Hispani eum in Americam tulerunt. Sunt botella in Mexico, Chilia, Peruvia, Venetiola, Argentina, Uruguaia, et Columbia.
Sanguiculi Asiatici[recensere | fontem recensere]
- Sinae: 血豆腐 (xuě dòufǔ) vocatur.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. iterum editum. Norstedts akademiska förlag, 2009. Cf. Plin. Nat 28.209.
- ↑ In regione Tuscia autem scriblitam e castaneis sativis factam migliaccio nominant.