Sandworm

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vermis Harenosus secundum litus prope oppidum Wenduine in Belgio, 2012.
Interior Vermis Harenosi pars, cathedralis salicis vulgo appellatum.

Sandworm ('Vermis Harenosus') est installatio artis situs propria et permixtio artis oecologicae et architecturae,[1] quam Marcus Casagrande architectus Finnicus in litore prope oppidum Wenduine in Belgio anno 2012 posuit. Structura organica, quinquaginta metra longa incurvans, omnino e salicibus facta,[2] inter thinia sicut immanis vermis ligneus extenditur. Pars est Triennialis Artis Hodiernae Beaufort.[3]

Installatio est testa organica, e ramis salictariis aedificata, qui per arcus variarum altitudinum, quinquaginta quinque metra longos, decem metra altos et latos, plicantur. Pars est diutinae regionis consuetudinis salicis plicatis utentis, quamquam usitate gradu minore.[4] Vermis Harenosus formam sinuosam habet secundum aestualia oppidi Wenduine litora.[5] Tumuli residuorum arboreorum procul visi formam significant animalis ingentis ex humo emergentis. Observatores textam structurae superficiem iuxta rem investigare, et sculpturam per partem interiorem ambulandam sentire possunt.[6] Spatium pro convivia sub divo, animi relaxatione, et "meditatione postindustriali" est.[7] Casagrande, Claudii Monet dictum evolvens, quod solum atmosphaera circumiacens rebus aestimationem veram dat, cum aere et luce in hac architecturae re concorditer laborat.[8]

Artifex opus Anglice appellat weak architecture ('architecturam debilem'), aedificium ab hominibus factum quod pars naturae per facilitatem et praesentiam organicam fieri vult. Critici dicunt structuram cathedralem salignem videri, diligenter constitutam ad celebrandas condiciones litorum aestuum apud Wenduine situi specificas.[9] Petrus Beyen salutator dicit: "Artifex credit potestatem architecturae contra naturam et ergo contra architecturam ire solere. Designatio ipsa Marco Casagrande artifici Finnico non satis est. Designatio pro realitate substitui non debet. Aedificium ex loco crescere debet, sua circumiecta ferre debet, vitam ostendere debet, et adeo se esse debet, sicut omnis alia res viva."[10] Casagrande putat circumiecta humana aedificata esse debere mediatorem inter naturam humanam et naturam ipsam, ac hominem ergo, ut particeps huius rei sit, debilem esse debere.[11]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "SANDWORM (Wenduine, Belgium)," free-D (2012).
  2. "Marco Casagrande's Woven Willow Sandworm Rises from a Belgian Beach," Lori Zimmer, Inhabitat (Aprili 2012).
  3. "Marco Casagrande," Beaufort04 – Selection of Artists (2012).
  4. "Sandworm: Wenduine coast, Belgium by Marco Casagrande / C-Laboratory," Detail Daily (Aprili 2012).
  5. "Sandworm at Beaufort," Designboom (Aprili 2012).
  6. Katie Hosmer, "Walking through a Glowing Sandworm on the Shoreline," My Modern Metropolis (Octobre 2012).
  7. "Arquitectura: SANDWORM: Marco Casagrande," Buscador de Arquitectura (2012).
  8. Robynne Collins, "Art and Eco-System," Allmygoodness.com (2013).
  9. Diego Hernandez, "SANDWORM / Marco Casagrande," Architecture Daily (Aprili, 2012).
  10. Katarina Tan, "MARCO CASAGRANDE’S SANDWORM," Trendland (Aprili 2012).
  11. Matt Davis, "Sandworm | Marco Casagrande," ARCH2O (Augusto 2012).