Jump to content

Templum Sancti Vitalis

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Vitalis)
pars exterior a septentrionibus visa

Templum Sancti Vitalis[1] Ravennae, probabiliter anno 537 inchoatum et anno 547 Sancto Vitali dedicatum, inter ecclesias artis byzantinae maximi momenti numeratur. Notissima sunt ecclesiae opera tesselata in aedificio interiore, imprimis effigies Iustiniani I et uxoris Theodorae, quae in apsidis parte inferiore inveniuntur. Una cum aliis ecclesiis paeleochristianis urbis Templum Sancti Vitalis ab anno 1996 inter patrimonium totius mundi inscripta est. Anno 1960 a Ioannes XXIII papa titulo Basilicae minoris ornatum est.

Templum Sancti Vitalis iussu episcopi catholici Ecclesii, qui 521-532 munere episcopali functus est, inchoatum est, ut Agnellus Ravennas in Libro pontificali ecclesiae Ravennatis refert. Opus tesselatum in ecclesiae apside, quod Ecclesium auctorem templi demonstrat, narrationem attestat. Agnellus etiam de quodam argentario nomine Iuliano narrat, qui opus pependit. Cuius signum saepius in templo interno invenitur. Ab archiepiscopo Maximiano (546–556) perfectum est, postquam Ravenna a copiis Romanis Belisario duce occupata est. Saeculis post quaedam mutationes factae sunt: Medio aevo Deambulatorium et matronea cameris tecta sunt. Saeculo 16 nova in ecclesiam aditus ab oriente factus est.

Architectura

[recensere | fontem recensere]
Forma templi
Conspectus apsidis originalis et picturae tholi saeculo 18 exeunte factae.

Forma templi Sancti Vitalis est octagonum tholo superposito, quod octo pilis sustinetur. Aditus principalis olim fuit Narthex, qui quasi in austro-orientem motus octagonum non nisi media parte tangit. Duarum olim apsidum narthicis sola septentrionalis exstat. Ab extremis narthicis partibus per gradus in turri scalari (ø: 5.40 m)[2] ad matronea pervenitur.

Presbyterium porticibus a deambulatorio separatum camaraque tectum est. A boreo-oriente apsis polygonalis accedit, cui duo sacelli forma rotunda antepositi sunt. Opera tesselata in presbyterio apsideque affixa a saeculo 6 repetunt.

Opus tesselatum (exempla notissima)

[recensere | fontem recensere]


  1. Seyfried Rybisch (1530-1584): Itinerarium, p. 123.
  2. Jürgen J. Rausch (1985). Die Kuppel in der römischen Architektur. Entwicklung, Formgebung, Konstruktion. In: Architectura. Vol. 15, p. 117–139, ibi p. 123.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Irina Andreescu-Treadgold / Warren Treadgold (1997). Procopius and the Imperial Panels of S. Vitale. In: The Art Bulletin. Vol. 79, No. 4, 1997, p. 708–723, (jstor.org).
  • Friedrich Wilhelm Deichmann (1969). Ravenna. Hauptstadt des spätantiken Abendlandes. Vol. 1: Geschichte und Monumente. Aquis Mattiacis, p. 226–256.
  • Friedrich Wilhelm Deichmann (1976). Ravenna. Hauptstadt des spätantiken Abendlandes. Vol. 2: Kommentar. Pars 2. Aquis Mattiacis, p. 47-2006. ISBN 3-515-02005-5.
  • Gianfranco Malafarina (ed.) (2006). La Basilica di San Vitale a Ravenna (= Mirabilia Italiae. Guide. 6). Mutinae. ISBN 88-8290-909-3.
  • Otto G. von Simson (1987). Sacred Fortress. Byzantine Art and Statecraft in Ravenna. Princetoniae, p. 23–39. ISBN 0-691-04038-9.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Templum Sancti Vitalis Ravennae spectant.