Sanctus Constantinus (Methana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
SS. Constantinus et Helena (Peloponnesi physicalis )
SS. Constantinus et Helena
SS. Constantinus et Helena
Situs in Graecia meridionali
Ruinae megari sive aulae principalis sanctuarii Mycenaei

Sanctus Constantinus vel Neograece Άγιος Κωνσταντίνος est locus archaeologicus ad fastigium monticuli, a Methana boream versus eminentis, ubi hodie stat ecclesia sanctis Constantino et Helenae dicata.

Circum ecclesiam reperiuntur vestigia sanctuarii Mycenaei. Ibi e vestigiis ossium combustorum patet species varias oblatas esse: e fragmentis fere 165 enumerari licet ossa ovium vel caprarum fere 101, suum 50 (praecipue porcellorum), cervorum fere 4, boum 2, murum 2, columbarum 2, avium aliarum 3, piscis.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hamilakis et Konsolaki (2004) p. 142

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!