Praxedis Romana

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Sancta Praxedes)
Sancta Praxedes ab Ioanne Vermeer picta

Sancta Praxedes (vixit saeculo primo et secundo) fuit martyr Romana. Iuxta acta digesta fertur virgo fuisse quae Christianos inter persecutionem Marci Aurelii protexerat. De martyrio eius pauca constant. Sepulta est in Catacumba Priscillae iuxta sepulcrum Sanctae Pudentianae cuius, tenui ratione, soror fuisse creditur. Inclytissima Ecclesia super collem Esquilinum eius nomine Deo dedicata iussu Papae Paschalis I (817 - 824) aedificata est in situ ecclesiae antiquioris quae ipsa in situ domus Praxedis exstitisse creditur.

Dies festus eius est unus et vicesimus mensis Iulii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De santa Praxede (Italice)