Dymphna

E Vicipaedia
(Redirectum de Sancta Dymphna)
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Sancta Dymphna
Virgo et Martyr
Nata Gheel in Belgica
Mortua ca. 650
Patrona insani, confusus animi
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sancta Dymphna sive Dympna vel Dimpna erat virgo et martyr Hiberniae, passa ca. annum 650. Martyrologium Romanum (a. MMI, die 15. Maii) haec notat: cuius acta conscripta à Petro Cameracensi recitar Sur. tom. 3 hac die. pluribus tem de ea Molan, in indic. Sanctorum Belgij, & in addit. Vsuard. clarmit. circa ann.Domini sexcentesimum.

Secundum legendam Medii Aevi et saeculi XIII vitam, Dymphna, filia Hiberniae pagani regis, Christiana facta et in occulto baptizata est. Post matrem pulcherrimam Dymphnae mortuam, rex perdite ac cupiditate iuxtae formosae filiae arsit. Domo Dymphna cum Gereberno presbytero reliquit et aufugit. Dymphna Gerebernusque in terram Antverpiae egressi sunt. Ab Antverpia veniunt ad pagum Gheel, ubi cappella Sancti Martini habuit. Prope cappellam parvam Sancti Martini filia regis pura et confessor eius sedem ac domicilium fortunas suas constituiunt. Tamen inveniunt eorum sedem emissarii regis crudelis. Dymphnae pater ab Hibernia ad pagum Gheel fulminis more venit. Rex oravit et obsecavit filiam atque res turpes oblatas retullit. Dymphna repudiavit paternam abominationem. Martyria consecuta sunt. Rex supplicium Gereberno decrevit et ipse securi percussit Dymphnam filiam. Corpora in sarcophagis condita et sepulturis in specu victimae affectae sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]