Samuel Willard

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Samuel Willard.

Samuel Willard (Concordiae Massachusettae 31 Ianuarii 1640; Cantabrigiae 12 Septembris 1707) fuit clericus colonicus Novae Angliae. Diploma studiorum adeptus est in Collegio Harvardiano anno 1659. Minister Grotoniae ab 1663 ad 1676 meruit, unde Indi eum Bello Regis Philippi expulerunt. Pastor fuit Templi Tertii Bostoniae ab 1678 ad mortem. Strenue iudiciis de magia adversatus est, munusque praesidis agentis Universitatis Harvardianae ex 1701 sustinuit. Multas homilias edidit, quarum A Compleat Body of Divinity ('Totum Divinitatis Corpus'), volumen in folio typis impressum, anno 1726 post mortem prolatum est.

Vita prima[recensere | fontem recensere]

Parentes fuerunt Simon Willard centurio maior et Maria Sharpe, qui ab Anglia anno 1634 emigraverant, primum Cantabrigiae considentes. Anno 1635, cum Reverendo Petro Bulkley, Concordiam oppidum constituerunt, ubi natus est Samuel, infans sextus filiusque secundus. Matre autem mortua, pater mulieres bis in matrimonium duxit, et Samuel tandem fuit unus ex septendecim liberis.[1] Annos quindecim natus, in Collegio Harvardiano anno 1655 matriculavit, ubi diploma studiorum adeptus est anno 1659, cum solus suae classis scholasticus esset qui gradum Magistri Artium accepit.[2]

Ministerium Grotoniae[recensere | fontem recensere]

Willard anno 1663 praedicare coepit Grotoniae, tum ad ipsos Coloniae Sinus Massachuesttensium fines. Ioanne Miller, primo oppidi ministro, aegrotante et tum moriente, congregatio petiverunt ut Willard maneret, qui tandem rite ordinatus est anno 1664.[3] Die 8 Augusti 1664 Abigail Sherman ex Watertown duxit. Anno 1670 creatus est libertus colonicus, omnibus civitatis iuribus ornatus. Anno 1671, quaedam Elizabetha Knapp, puella loci sedecim annos nata, morbo laborare coepit et possessa videbatur; Willard in epistulis de "The Possession of Elizabeth Knapp," in Magnaliis Christi Americanis Cottoni Matheri de his moribus scripsit. Grotonia die 10 Martii 1676 per Bellum Regis Philippi destructa est, et trecenti incolae oppidum reliquerunt. Willard et familia Carolopolim migraverunt.

Ministerium Bostoniae[recensere | fontem recensere]

Willard in Templo Tertio Bostoniae, Reverendo Thoma Thacher aegrotante, praedicavit, homiliamque die 5 Iunii, die comitiali, habuit. Templum Tertium eum doctorem[4] die 10 Aprilis 1678 creavit. Thacher autem die 15 Octobris mortuo, Willard solus pastor factus est. Inter sodales congregationis fuerunt nonnulli coloniae incolae magni momenti: Ioannes Hull, Samuel Sewall, Eduardus Rawson, Thomas Brattle, Iosue Scottow, Hezekiah Usher, et Ioannes Alden centurio (filius Ioannis et Priscillae Alden, Plimmutensium celeberrimorum). Abigail uxor dimidio primo anni 1679 mortua est; mense Iulio eiusdem anni Eunice Tyng duxit, fortasse glos Iosephi Dudley.[5]

Dux Harvardianus[recensere | fontem recensere]

Willard fuit agens Collegii Harvardiani praeses, rite autem vice praeses nominatus, ab 1701 usque ad mortem.[6]

Opera[recensere | fontem recensere]

First page of Some Miscellany Observations On our present Debates respecting Witchcrafts, in a Dialogue Between S. & B., attributed to Samuel Willard.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Van Dyken 1972:13–14.
  2. Sibley, p. 13.
  3. Van Dyken 1972:26–27.
  4. Anglice teacher, ministrum consociatum.
  5. Quincy 1840:1:148.
  6. Quincy 1840:1:145-56.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lowrie, Ernest Benson. 1974. The Shape of the Puritan Mind: The Thought of Samuel Willard. ISBN 0-300-01714-6.
  • Quincy, Josiah. 1840. The History of Harvard University. John Owen.
  • Sibley, John Langdon Sibley. 1881. Samuel Willard. In Biographical Sketches of Graduates of Harvard University, in Cambridge Massachusetts, 2 (1659-1677): 13–36. Cantabrigiae Massachusettae: Charles William Sever.
  • Van Dyken, Seymour. 1972. Samuel Willard, 1640–1707: Preacher of Orthodoxy in an Era of Change. ISBN 0-8028-3408-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]