Samuel Hinds

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Samuel Hinds
Res apud Vicidata repertae:
Samuel Hinds: imago
Nativitas: 27 Decembris 1943; Georgiopolis
Patria: Guiana

Officium

Officium: Prime Minister of Guyana
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: People's Progressive Party

Samuel Hinds, pronominibus plenis Samuel Archibald Anthony sed saepissime Sam Hinds nuncupatus (natus die 27 Decembris 1943 in oppido Mahaicony) est politicus Guianae. Alumnus est universitatis Novi Brunsvici ubi ingeniariae chemicae studuit atque inde apud societatem mercatoriam chemicam Alcan operam dedit. Primus minister patriae meruit a die 9 Octobris 1992 usque ad 17 Martii 1997. Praeside Cheddi Jagan die 6 Martii 1997 mortuo, Hinds ipse praeses ad interim creatus est primamque ministram induxit Ioanetam Jagan viduam. Officium praesidis usque ad diem 19 Decembris 1997 tenuit. Rursus a die 22 Decembris eiusdem anni usque ad 9 Augusti 1999 et ab 11 Augusti huius anni ad 20 Maii 2015 primus minister, successore Moyse Nagamootoo.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Guianae