Samuel Bochart

E Vicipaedia
Wikidata Samuel Bochart
Res apud Vicidata repertae:
Samuel Bochart: imago
Samuel Bochart: imago
Nativitas: 10 Maii 1599; Rothomagus
Obitus: 16 Maii 1667; Cadomum
Patria: Francia Borboniensis

Memoria

Sepultura: Cormelles-le-Royal

Samuel Bochart (Rothomagi anno 1599 - Cadomi 1667) fuit clericus reformator francicus et eruditus.

Pater eius quoque fuit clericus reformator. Sustinuit tres theses theologiae in urbe Sedan (in Arduenna), Salmurii, et Lugduni Batavorum. Ab anno 1621 habitavit Oxoniae, et postea, ab anno 1628 Cadomi.

Erat peritus 17 linguarum inter quas coptica, phoenica et chaldaica. Scripsit etiam dictionarium linguae arabicae in quo 30000 verba definiuntur. Fuit legatus reformatorum apud synodum Loduniense anno 1659. Anno 1652, vocatus est ad aulam suam a regina Christina Sueciae: quod antea eventum est Renato Cartesio.

Inivit multas controversias cum theologis catholicis, inter quas illa quam sustinuit anno cum Iesuita Veron. Cum disputaret cum theologo reformatore Huet, morbo captus est, quo die 16 maii 1667 vita defunctus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera omnia apud Post Reformation Digital Library [1]

  • Opera omnia
  • Geographia Sacra, Cadomi, typis Petri Cardonelli, 1646;
  • De consiliandis in religionis negotio protestantibus, 1662;
  • Hierozoicon Sive Bipertitum Opus De Animalibus S. Scripturae, Londini,1663;
  • De quaestione num Aeneas unquam fuerit in Italia dissertatio, Hamburgi, 1672

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Je m'appelle Byblos, Jean-Pierre Thiollet, H & D, Lutetiae, 2005 (pp. 234-243). ISBN 2 914 266 04 9