Samia Suluhu Hassan

E Vicipaedia
Wikidata Samia Suluhu Hassan
Res apud Vicidata repertae:
Samia Suluhu Hassan: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1960; Makunduchi
Patria: Tanzania

Officium

Officium: President of Tanzania
Munus: politicus, oeconomus

Consociatio

Factio: Chama cha Mapinduzi
Religio: Islamus

Samia Suluhu Hassan (Makunduchi in oppido insulae Zanzibarae die 27 Ianuarii 1960 nata) est politica Tanzaniae.

Alumna est Instituti evolutionis gerendae prope Morogoro, insuper universitatis Mancuniensis in Anglia. Ministra a periegesi regionis Zanzibarae fuit, praeside regionis Amani Karume, ab anno 2005 usque in 2010. A quo anno usque in 2015 legata est parlamento Tanzaniensi pro circulo oppidi nativi; eisdem annis ministra a rebus foederalibus meruit iuxta praesidem vicarium Tanzaniae Mahometo Gharib Bilal. Ipsa deinde praeses vicaria succedit et usque in diem 19 Martii 2021 functa est: hoc die praeses Tanzaniae creata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Store norske leksikon