Salutatio

E Vicipaedia
Manus dextras complecti est gestus salutationis sed etiam gratulationis

Salutatio est communis habitus civilis per quem homines respectum atque bonum animi affectum inter se monstrant cum congrediuntur aut loquuntur. Omnis fere praeteritus et hodiernus cultus civilis salutationis verba gestusque habet, quibus homines se consociant. Exstant enim modi nonnulli salutandi, verbis, motibus corporis aut ambobus eodem tempore acti, secundum aetatem hominum, locum, statum socialem et casum adhibiti. Saepissime omnes inter se salutantur cum congrediuntur, sed etiam ubi per telephona loquuntur aut epistulas mittunt.

Ut verbum dicit, origine salutatio in salutem aut aliquid boni alicui ominando constabat. Exempla sint salutationes Latinae scilicet ave, salve, et vale. Homines inter se ominantur salutem habere, bonum diem agere, aut simpliciter significant se personam aliquam sibi obviam euntem vidisse. Praeter privatas etiam publicae et honorificae exstant salutationes, quas ad exemplum exercitus militum pompa proeuntium in ducem aut viri rei publicae in populum suum faciunt.

Nexus interni