Saltuaria domus Arnstadiensis

E Vicipaedia
Introitus principalis ad pristinam domum saltuariam Arnstadiensem

Domus saltuaria prisca (Theodisce: Altes Forsthaus) Arnstadii (in Germania) legibus de protegendis aedificiis inscripta est. Invenitur haud procul a statione ferriviaria principali, in via Bahnhofstraße nr 21.

Historia[recensere | fontem recensere]

In loco aedes quaedam erant iam saeculo XII, quae pestilentia laborantibus et leprosis et aliis insanis patebant.

Saeculo XIV de domo quadam mentio fit usui valetudinarii; ibidem eodem tempore etiam homines supplicio affecti et sepulti sunt. Donis divitum complexus mutatus est in domum silicerniorum pauperum. Saeculo XVII sub nomine "Nosocomii Sancti Iacobi" sub aegidem urbis senatorum venit. Inde ab anno 1668 ecclesiasticis quoque consilia de domu hac facere permittitur. Alieni vel mendici, quibus ingressus in urbem licitus haud fuit portis clausis, hic saltem noctem unam pernoctare poterant.

Cum valetudinaria Sancti Georgii et Iacobi, quae dicebantur, unita essent, in urbem mediam commigraverunt. Aedes vacuaefactae castra factae sunt exercitui ducali de Schwarzburg-Sondershausen, anno 1823. Anno 1855 emit omnia saltuarius, qui officium implens hic grapheum quoque habuit.

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Ante annum 2006 consilia erant destruere domum ad erigendum pantopolium. Trabes anni 1620 et nunc conservatae sunt. Superficies 6000 metrorum quadratorum est, in quibus etiam numerantur horti amplissimi. Post restaurationem integram et diligentissimam annis inter 2006 et 2010 centrum physiotherapeuticum sese instituit in situ. Similia centra in Germania inveneris in urbibus Bauci, Dresdae, Friburgi Brisgoviae et Monachii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]