Salix alba

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Salix alba 004.jpg
Salix alba vere

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Malpighiales 
Familia : Salicaceae 
Genus : Salix

species = Salix alba L. 1753 
   
Subdivisiones: Subspecies
Salix alba alba

Salix alba caerulea (Sm.) Rech.f.

(syn. Salix caerulea Sm.)

Salix alba vitellina (L.) Arcang.

(syn. Salix vitellina L.)

Salix alba (nomen botanicum a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum[1]) est arbor generis Salicis plantarum florentium familiae Salicacearum.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Salicis albae amenta mascula

Arbor usque ad 30 m altitudinis est, comam effusam et late rotundatam, saepe pendulam habet. Truncus robustus, usque ad 3 m latitudinis est; saepe aliquot trunci ex una radice crescunt. Cortex trunci cana vel atro-viridis, in truncis veteribus longitudinaliter rimosa est. Cortex caulium olivacei vel rubidi coloris cum pubescentiam argenteam in apice est. Rami veteriores saepe usque ad humum pendent. Salix alba decidua est. Gemmae lanceolatae acutae sericeae, coloris crocei vel aureoli. Folia alterna lanceolata, usque ad 15 cm longitudinis et 3 cm latitudinis, apicibus acutis, marginibus serrulatis vel integerrimis. Pagina foliorum superior viridis, inferior argentea et pubescens. Flores in amenta gilva vel virentia collati. Mense Aprili vel Maio salix alba floret itidemque folia expandit. Fructus capsulae usque ad 6 mm longitidinis sunt, quas ventus fert. Saepe caulibus salices multiplicantur, potest et ramus abruptus radices mittere.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Salicis albae folia et amentum femineum

In zona temperata Eurasiae late dispersa est. In ripis aquarum saepissime crescit vel secundum vias. In Europa, Russia, Kazachstania, Asia minore et in Persia gignitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter: Argorips alba Raf., Argorips caerulea Raf., Salix pallida Salisb., Salix pameachiana Barratt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • IUCN Red List • "Salix alba" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database