Sahrzad

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

Šahrzâd sive Scheherazade (Persice ‏شهرزاد) agit partes reginae cuiusdam fabulas narrantis in libro illo qui Mille et una noctes inscribitur.

Fertur Sahrzad filia fuisse ministri qui Šahrayâr regi Persico serviebat. Qui ab uxore sua servi adulterio nigri fraudatus ratusque mulieres fideles in orbe mundi omnino non inveniri, cotidie novam coniugem ducit in matrimonium, primo autem mane occidi iubet. Ut nefastas neces retineat, Sahrzad conubium petit regis noctemque traducit iucundis sermonibus atque narratiunculis quas prima diei luce interrumpit antequam exitum fabulae dixit.

Cupidine finem audiendi affectus rex supplicium procrastinat. Nocte insequente, soror Dinharazad iterum a Sahrzad rogat ut non solum cetera enarret, sed etiam novam fabulam adiciat. Hoc modo labuntur mille et una noctes, dum Sahrzad insuper tres filios regi parit. Denique de fide uxoris suae certior factus sapientiamque miratus ei vitam dono dat.