Sadyr Žaparov

E Vicipaedia
Wikidata Sadyr Žaparov
Res apud Vicidata repertae:
Sadyr Žaparov: imago
Nativitas: 6 Decembris 1968; Kensuu, Tup
Patria: Kyrgyzstania

Officium

Officium: President of Kyrgyzstan, President of Kyrgyzstan, Prime Minister of Kyrgyzstan
Munus: politicus
Patronus: Cabinet of Ministers of Kyrgyzstan

Consociatio

Factio: Ata-Zhurt, Mekenchil, Ak Jol
Religio: Islamus, secta Sunnitica

Memoria

Laurae: Soi︠u︡z veteranov Afganistana

Sadyr Nurgožo filius Žaparov, litteris Cyrillicis Садыр Нургожо уулу Жапаров (Keng-Suu in oppido die 6 Decembris 1968 natus) est politicus Kyrgyzstaniae.

Alumnus est studiorum duorum Kyrgyzensium Pispheci in urbe, videlicet academiae publicae Culturae Physicae Athleticaeque[ru] et Universitatis Russicae Slavicae[ru], sed ab anno 1987 usque in 1989 conscriptus in exercitu Unionis Sovieticae Novosibirsci militavit. Ab anno 2005 legatus est consilio supremo Kyrgyzensi pro circulo Tüp, sed anno 2007 iuxta praesidem Kurmanbek Bakiev consiliarius meruit.

Inter annos fere 2010 et 2020 crebriter contra regimen Kyrgyzense repugnans tres fere annos effugus Cypri morabat, unde reditus, abductione praefecti regionalis inculpatus, tres annos incarceratus est, sed hoc eodem tempore ope mediorum socialium sectatores sibi congerebat. Ita mense Octobri 2020 subito liberatus primus minister praesesque ad interim nominatus est, non sine dissentientibus. Denuo, comitiis rite habitis, praeses die 28 Ianuarii 2021 inauguratus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Store norske leksikon