Sacramenta Argentoratensia

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Sacramenta Argentaria)
Pars textus

Sacramenta Argentoratensia[1] 14 Februarii 842 dicta sunt. Sacramentis Argentorate foedus factum est inter Carolum Calvum, regem Francorum hesperorum, atque eius milites, et Ludovicum, regem Francorum orientalium, atque eius milites. Sacramentorum verba lingua Francogallica antiqua et lingua Germanica alta antiqua prolata sunt, quia milites regum se invicem non intellexerunt.

Sacramenta sunt primum documentum linguae Francogallicae antiquae. Maximi momenti sunt historiae linguarum peritis. Libro III cap. 5 historiarum Nithardi linguis ambabus recitantur.

Nescimus utrum ab origine sacramentorum versio Latina iam exstiterit.

Verba sacramentorum[recensere | fontem recensere]

Ludovicus II rex Germanorum vel "rex in orientali Francia" Francogallice loquitur: Pro Deo amur et pro christian poblo et nostro commun salvament, d'ist di en avant, in quant Deus savir et podir me dunat, si salvarai eo cist meon fradre Karlo, et in aiudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dift, in o quid il mi altresi fazet, et ab Ludher nul plaid numquam prindrai qui meon vol cist meon fradre Karle in damno sit.

Carolus Calvus rex Francorum Germanice loquitur: In godes minna ind in thes christanes folches ind unser bedhero gehaltnissi fon thesemo dage frammordes so fram so mir got geuuizci indi mahd furgibit so haldih thesan minan bruodher soso man mit rehtu sinan bruodher scal in thiu thaz er mig so sama duo indi mit ludheren in nohheiniu thing ne gegango the minan uillon imo ce scadhen uuerdhen.

Versio Francogallica moderna[recensere | fontem recensere]

Pour l'amour de Dieu et pour le salut commun du peuple chrétien et le nôtre, à partir de ce jour, pour autant que Dieu m'en donne le savoir et le pouvoir, je soutiendrai mon frère Charles, ici présent de mon aide matérielle et en toute chose, comme on doit justement soutenir son frère, à condition qu'il m'en fasse autant et je ne prendrai aucun arrangement avec Lothaire qui, à mon escient, soit au détriment de mon frère Charles.

Versio Latina Vulgaris[recensere | fontem recensere]

Pro dei amore et pro populo Christiano et nostra salute communi, de isto die in abante, in quanto Deus mihi sapere et potere donaverit, servare habeo eccistum meum fratrem Carolum, et in adiuto et in cata una causa, sicut homo suum fratrem servare debet, per id quod ille mihi tantum faciat. Et cum Lothario numquam volens prendere habeo nullum placitum quod eccisti meo fratri damno fuerit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "sacramenta, quae vocantur, vel iuramenta Argentoratensia" (p.75 apud Google Books). Cf. Nithardum: "Ergo XVI. Kalend. Marcii Lodhuwicus et Karolus in civitate quae olim Argentaria sive Argentoratum vocabatur, nunc autem Strazburg vulgo dicitur, convenerunt; et sacramenta quae subter notata sunt Lodhuwicus romana, Karolus vero teudisca lingua iuraverunt. Ac sic ante sacramentum circumfusam plebem alter teudisca alter romana lingua allocuti sunt. Lodhuwicus autem, quia maior natu, prior exorsus, sic coepit" (Bibliotheca Augustana).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]