Sacena

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imperator Marcus Aurelius praeest sacrificio. In parte dextra vidimus victimatorem sive popam gestantem sacenam sive securim pontificalem qua victima ictu in occipite facto sine impiis doloribus ululatibusque observanter mactabatur.
Victimarius sive popa gestans sacenam.
Sacrificium Tiberii. Victimarius sive popa mactat taurum cum sacena, dum genuflexus expectans casum victimae aiutor tenet secespitam ad animal post mortem dissecandum eiusque exta extrahenda ut haruspicibus inspicerentur.
Consuetudo Romana bestiarum mactandarum ictu in capite cum sacena sine impiis doloribus mali augurii remansit in usu in lanienis in Europa usque ad tempora nostra, ut exempli gratia apparet in hac delineatione saeculi XVImi, ubi videtur lanio securi eiusdem generis quam sacena bovem ictu in capite mactare.

Sacēna[1] sive scēna, sive securis pontificalis[2] sive dolabra pontificia[3], sive aciēris[4], erat instrumentum quo immolatores Romani in sacrificiis victimas mactabant. In altera sacenae parte securis, in altera malleus erat.

Victimarius sive popa stans parte sinistra cum malleo occipitium vel caput[5] victimae impingebat eamque sine doloribus morte subita tali modo mactabat : "sacrificiorum minister tenebat bovem et victimarius malleo suo illum occidebat[6]". Corpus et guttur animalis manebant integra et eius mors debebat esse subitanea et sine longis, atrocibus et impiis doloribus et ululatibus, si ita non esset, caro habebatur impia, nefas, annuntians malum augurium et eam comedere et Dis offerrre non licebat neque fas erat.

Ut scribit Gulielmus Caulius[7] : "Ac si hostia forte, cum ad altare duceretur, violenter restitisset, et si vi eo attracta fuisset, aut in fugam se dedisset, vel ululatum emisisset, postquam a Victimario feriretur, sive in aliud latus recidisset quam oporteret, Romani credebant quod illud iis malum annunciaret augurium, et quod victima praeter voluntatem Deorum oblata esset".

Post sacrificium cultro, cui nomen "secespita", dissecebatur[8] et, extis inspectis visceribusque Dis oblatis, carnes assistentibus dividebantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gulielmus Caulius sive vulgo Guillaume Du Choul, Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata, Volume 1, Apud Janssonio-Waesbergios, 1731. Legito in reti internationali.

Imagines[recensere | fontem recensere]

In parte dextra scupturae popam sive victimarium gestantem sacenam videmus.
In parte dextra scupturae popam sive victimarium gestantem sacenam videmus.






Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sacena sive scena.
  2. Securis pontificalis.
  3. Cincius, De verbis priscis.
  4. Festus, X, 1.
  5. Gulielmus Caulius, Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata, Apud Janssonio-Waesbergios, Amstelaedami, 1685, p. 255 : « Victimarii ac ministri qui erant instructi, succincti, atque in ordine ad sacrificium faciendum, feriebant victimae caput malleis ».
  6. Guillaume Du Choul, Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata, Volume 1, Apud Janssonio-Waesbergios, 1731, p. 230.
  7. opus citatum pp. 246-247.
  8. Smith, William; Wayte, William; Marindin, G. E. (1890). "SECESPITA". A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (3rd ed.). Albemarle Street, London: John Murray : "Its proper purpose seems to have been for opening the body of a victim, which had been slain".