Sabbas Čevakinskij
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 1709, 1713; circulus Torsociensis
Obitus: unknown value, 1783; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Obitus: unknown value, 1783; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Memoria
Sepultura: Spirovsky District
Sabbas Ioannis filius Čevakinskij (natus Veški in vico ad Torsociam anno 1709 vel 1713; mortuus Petropoli post annum 1780 vel 1783) fuit architectus Russicus more baroci.
Vita
[recensere | fontem recensere]Ioannis Korobov discipulus fuit, postea diu classis marini Russicae architectus principalis. In Villa Augusti laborabat et in Hollandia Nova; Stephanopolis urbis delineationem generalem fecit. Aedificium Sabbae Čevakinskij notissimum est Ecclesia cathedralis sancti Nicolai marina; sed et alia reliquit, ut Palatium Šeremetev (quod saepe "Domus Fontankae", Fontannyj dom, nuncupatur) in crepidinibus Fontankae, et palatium Šuvalov in via Italiae (Ital'anskaja). Basilius Baženov et Ioannes Starov discipuli Sabbae fuerunt.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Palatium Šeremetev ("Domus Fontankae")
- Palatium Šuvalov
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: • Treccani • • Grove Art |
- De Sabba Čevakinskij in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron
- De Sabba Čevakinskij in Lexico biographico Russiae