SM-liiga

E Vicipaedia
Certamen inter turmas TPS et JYP
Sitūs turmarum.

Liiga, antea etiam SM-liiga nominatus, est foedus alsulegiae glacialis Finnicus, in quo quindecim turmae quotannis de victoria certant. Series certaminum mense Septembri incipit et ultima certamina mense Aprili habentur. Conditum est anno 1928, etsi tum ludi ex quinque tantum certaminibus singulis constabat, et sex tantum turmae participaverunt. Nomen pristinum SM-liiga ex verbis Finnicis Suomen mestaruus (sc. "Principatus Finniae") originem trahit.

De turmis[recensere | fontem recensere]

Tammerforsia est sola urbs, cui sunt duae turmae; Tappara enim et Ilves eam patriam habent. Anno 2014 una ex potissimis turmis de Liiga discessit, cum Jokerit turma Helsingiensis pars Kontinental Hockey League foederis facta est. Nomina trium turmarum animalia significant: Ilves significat lyncem, Kärpät est nomen plurale verbi "mustelae", praesertim mustelae ermineae, Pelicans autem nomen plurale Anglicum pelecani avis usurpaverunt.

Turmae earumque urbes patriae[recensere | fontem recensere]

Turma Urbs Condita
HIFK Helsingia 1897
HPK Tavastum 1929
Ilves Tammerforsia 1931
Jukurit Oppidum Sancti Michaelis 1970
JYP Granivicus 1923
Kalpa Kuopio 1929
KooKoo Kouvola 1965
Kärpät Uloa 1946
Lukko Rauma 1936
Pelicans Lahti 1992
SaiPa Lappeenranta 1948
Sport Vaasa 1939
Tappara Tammerforsia 1955
TPS Aboa 1922
Ässät Arctopolis 1967

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Lusores pristini magni momenti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs interretialis (Finnice)